The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Praedicta autem ciuitas magna est, et frigida, in se habens bonas aquas, ad
quam multa mercimonia portantur. Vltra cum quadam societate Carauanorum iui
versus Indiam superiorem, ad quam dum transissem per multas dietas perueni
ad ciuitatem trium Magorum quæ vocatur Cassan, [Marginal note: Vel
Cassibin.] quæ regia ciuitas est et nobilis, nisi quod Tartari eam in
magnaparte destruxerunt: haec abundat pane, vino, et alijsbonis multis. Ab
hac ciuitate vsque Ierusalem quo Magi iuerunt miraculosè, sunt L. dietiæ,
et multa mirabilia sunt in hac ciuitate quæ pertranseo. [Sidenote: Gest.]
Inde recessi ad quandam ciuitatem vocatam Gest a qua distat mare arenosum
per vnam dietam, quod mirè est mirabile et periculosum: In hac ciuitate est
abundantia omnium victualium, et ficuum potissimè, et vuarum siccarum et
viridium, plus vt credo quàm in alia parte mundi. Haec est tertia cuitas
melior quam Rex Persarum habet in toto regno suo: De illa dicunt Saraceni,
quod in ea nullus Christianus vltra annum viuere vnquam potest. [Sidenote:
Como.] Vltra per multas dietas iui ad quandam ciuitatem dictam Comum quæ
maxima ciuitas antiquitùs erat, cuius ambitus erat ferè L. Miliaria, quæ
magna damna intulit Romanis antiquis temporibus. In ea sunt palatia integra
non habitata, tamen multis victualibus abundat. Vltra per multas terras
transiens, perueni ad terram Iob nomine Hus quæ omnium victualium
plenissima est, et pulcherrimè situata; iuxta eam sunt montes in quibus
sunt pascua multa pro animilibus: Ibi manna in magna copia reperitur. Ibi
habentur quatuor perdices pro minori, quam pro vno grosso: In ea sunt
pulcherrimi senes, vbi homines nent et filant, et faeminæ non: haec terra
correspondet Chaldeæ versus transmontana.
De moribus Chaldæorum, et de India.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account