The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
admirati, et stupefacti, tot, et tanta mirabilia vidimus ab istis
hominibus, quòd nescimus quid tenere et obseruare debemus. Melich verò
fecit duci illos tres fratres vltra vnum paruum brachium maris in quendam
Burgum modicum ab illa ciuitate distantem: ad quem etiam ille in cuius iam
domo fuerant hospitati associauit eos, vbi in domo cuiusdam idolatri
recepti sunt. Dum haec argerenter, Kadi iuit ad Melich, dicens quid
facimus? Lex Machometi destructa est, veruntamen hoc scire debes, quod
Machomet praecepit in suo Alcorano, quod si quis vnum Christianum
interficeret, tantum mereretur, ac si in Mecha ad ipsum peregrinaretur. Est
enim Alkoranus lex Sarracenorum sicut Euangelium, Mecha, verò est locus vbi
iacet Machomet. Quem locum ita visitant Saraceni, sicut Christiani
sepulchram Christi. Tunc Melich respondet, vade, et fac sicut vis: quo
dicto statim Kadi accepit quatuor homines armatos vt irent, et illos
fratres interficerent, qui cùm aquam transijssent, facta est nox, et illo
sero eos non inuenerunt, statim Melieh omnes Christianos in ciuitate capi
fecit, et incarcerauit, media autem nocte fratres surrexerunt dicere
matutinum, quos illi Saraceni qui missi fuerant, inuenerunt, et extra
burgum, sub quadam arbore adduxerunt, dixerunt eis. Sciatis fratres nos
mandatum habere a Kadi et Melich interficere vos, quod tamen faciemus
inuiti, quia vos estis boni homines et sancti, sed non audemus aliter
facere; quia si iussa sua non perficeremus, et nos cum liberis nostris et
vxoribus moreremur. Tunc fratres responderunt, vos qui huc venistis, et
tale mandatum recepistis, vt per mortem temporalem vitam æternam
adipiscamur, quod vobis iniunctum est perficite; quia pro amore domini
nostri Iesu Christi, qui pro nobis crucifigi et mori dignatus est, et pro
fide nostra, parati sumus omnia tormenta, et etiam mortem libenter
sustinere. Christianas autem qui fratres comitabatur, multum cum illis
quatuor armatis altercatus est dicens, quod si gladium haberet, vel eos à
nece tam sanctorum hominum impediret, vel ipse cum eis interfectus esset.
Tunc armati fecerunt fratres se exspoliare, et frater Thomas primus iunctis
manibus in modum crucis genuflectens capitis abscissionem suscepit: Fratrem
verò Iacobum vnus percussit in capite, et eum vsque ad oculos scidit, et
alio ictu totum caput abscidit. Frater autem Demetrius, primò percussus est
cum gladio in pectore, et secundò caput suum abscissum est: Statim vt
fratres suum martyrium compleuerunt, aer ita lucidus effectus est, quod
omnes admirati sunt, et luna maximam claritatem ostendit. Statim quasi
subito tanta tonitrua, et fulgura, et coruscationes, et obscuritas fiebant,
quòd omnes mori crediderunt: Nauis etiam illa quæ illos debuerat deportasse
submersa est cum omnibus quæ in se habuit, ita quod nunquam de illa posteà
aliquid scitum est. Facto mane misit Kadi pro rebus fratrum prædictorum
nostrorum, et tunc inuentus est frater Petrus de Senis quartus socius
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account