The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
fratrum prædictorum, quem ad Kadi duxerunt: Cui Kadi, et alij Saraceni
maxima promittentes persuaserunt quòd fidem suam renueret, et legem
Machometi confiteretur, et teneret. Frater autem Petrus de illis truffabat,
eos multum deridendo, quem de mane vsque ad meridiem diuersis pænarum ac
tormentorum generibus affixerunt ipso semper constantissimè in fide, et in
Dei laudibus persistente, et fidem illorum Machometi deridente et
destruente. Videntes autem Saraceni eum non posse a suo proposito euelli,
eum super quandam arborem suspenderunt, in qua de nona vsque ad noctem
viuus et illaesus pependit: nocte verò ipsum de arbore sumpserunt, et
videntes illum laetum, viuum et illaesum per medium suum corpus diuiserunt,
mane autem facto nihil de corpore eius inuentum est, vni tamen personæ fide
dignæ reuelatum est, quod Deus corpus eius occultauerat reuelandum in certo
tempore, quandò Deo placuerit Sanctorum corpora manifestare. Vt autem Deus
ostenderet animas suorum martyrum iam in coelis consistere, et congaudere
cum Deo et Angelis et alijs Sanctis eius, die sequenti post martyrium
fratrum praedictorum Melich dormitioni se dedit, et ecce apparuerunt sibi
isti fratres gloriosi, et sicut Sol, lucidi, singulos enses tenentes in
manibus, et supra eum eos sic vibrantes, quod vt si eum perfodere ac
diuidere vellent: qui excitatus horribilitèr exclamauit sic, quòd totam
familiam terruit: quæ sibi accurrens quaesiuit, quid sibi esset? quibus
ille, Illi Raban Franchi quos interfici iussi, venerunt hac ad me cum
ensibus, volentes me interficere. Et statim Melich misit pro Kadi, referens
sibi visionem et petens consilium, et consolationem, quia timuit per eos
finaliter interire. Tunc Kadi sibi consuluit, vt illis maximas eleemosynas
faceret, si de manibus interfectorum euadere vellet. Tunc misit pro
Christianis quos in carcere intrudi praeceperat: A quibus cum ad eum
venissent indulgentiam petijt pro facto suo, dicens se esse amodo socium
eorum, et confratrem: Praecepit autem et legem statuit, quòd pro tempore
suo, si quis aliquem Christianum offenderet, statim moreretur, et sic omnes
illaesos, et indemnes abire permisit: Pro illis autem quatuor fratribus
interfectis quatuor mosquetas. (i.) Ecclesias ædificari fecit, quas per
Sacerdotes Saracenorum inhabitari fecit. Audiens autem imperator Dodsi
istos tres fratres talem sententiam subijsse, misit pro Melich, vt vinctus
ad eum duceretur, A quo cùm adductus esset, quaesiuit imperator, quare ita
crudeliter illos fratres iusserat interfici, respondit, quia subuertere
volebant legem nostram, et malum et blasphemiam de propheta nostro
dicebant: et imperator ad eum; O crudelissime canis, cùm videres quod Deus
omnipotens bis ab igne eos liberauerit, quo modo ausus fuisti illis mortem
inferre tam crudelem. Et edicta sententia, ipsum Melich cum tota sua
familia per medium scindi fecit, sicut ipse talem mortem fratri inflixerat.
Kadi verò audiens, de terra illa, et etiam de imperatoris illius dominio
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account