The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
vbi est strictius habet in latitudine 7. milliaria, et illud flumen per
medium terræ Pygmæorum transit, quorum ciuitas vocatur Kakam, quæ de
pulchrioribus ciuitatibus mundi est. Isti Pigmaei habent longitudinem trium
spansarum mearum, et faciunt maiora et meliora goton, et bombicinam quàm
aliqui homines in mundo. Indè per illud flumen transiens, veni ad vnam
ciuitatem Ianzu, in qua est vnus locus fratrum nostrorum, et sunt in ea
tres ecclesiæ Nestorianorum: haec ciuitas nobilis est, et magna, habens in
se 48. Thuman ignium, et in ea omnia victualia, et animalia in magna copia,
de quo Christiani viuunt: Dominus istius ciuitatis solum de sale habet in
redditibus 50. Thuman Balisi, et valet balisus vnum florenum cum dimidio:
Ita quod vnum Thuman facit 15. millia florenorum, vnam tamen gratiam facit
dominus populo, quia dimittit ei, ne sit caristia in eo, 200. Thuman. Habet
haec ciuitas consuetudinem, quod quando vnus vult facere conuiuium amicis
suis, ad hoc sunt hospitia deputata, et vbi ille circuit per hospites,
dicens sibi tales amicos meos habebis, quos festabis nomine meo, et tantum
in festo volo expendere, et per illum modum meliùs conuiuant amici in
pluribus hospitijs quam facerent in vno. [Sidenote: Montu.] Per 10.
milliaria ab ista ciuitate in capite fluminis Thalay est vna ciuitas vocata
Montu, quæ maius nauigium habet, quàm viderim in toto mundo; Et omnes naues
ibi sunt albæ sicùt nix, et in ipsis sunt hospitia, et multa alia quæ
nullus homo crederet nisi viderentur.
De ciuitate Cambaleth.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account