The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Vnum mandatum dicunt gentes illius ciuitatis a domino se recepisse. Nam
quilibet ignis soluit vnum balis, i. 5. cartas bombicis, qui unum florenum
cum dimidio valent, et 10. vel 12. supellectiles facient vnum ignem, et sic
pro vno igne soluent. Isti ignes sunt benè 85. Thuman, eum alijs 4.
Saracenorum quæ faciunt 89. Thuma vero vnum decem milia ignium facit,
reliqui autem de populo ciuitatis sunt alij Christiani, alij mercatores, et
alij transeuntes per terram, vndè maximè fui miratus quo modo tot corpora
hominum poterant simul habitare: in ea est maxima copia victualium, scz.
panis et vini, et carnium de porco praecipué cum alijs necessarijs.
De monasterio vbi sunt multa animalia diuersa in quodam monte.
In illa ciuitate 4. fratres nostri conuerterant vnum potentem ad fidem
Christi, in cuius hospitio continué habitabam, dum fui ibi, qui semèl dixit
mihi, Ara, i. pater, vis tu venire et videre ciuitatem istam: et dixi quòd
sic, et ascendimus vnam barcham, et iuimus ad vnum monasterium maximum, de
quo vocauit vnum religiosum sibi notum, et dixit sibi de me. Iste Raban
Francus, i. religiosus venit de indé vbi sol occidit, et nunc vadit
Cambaleth, vt deprecetur vitam pro magno Cane, et ideò ostendas sibi
aliquid, quòd si reuertatur ad contratas suas possit referre quod tale quid
nouum vidi in Canasia ciuitate: tunc sumpsit ille religiosus duos mastellos
magnos repletos reliquijs quæ supererant de mensa, et duxit me ad vnam
perclusam paruam, quam aperuit cum claue, et aparuit, viridarium gratiosum
et magnum in quod intrauimus, et in illo viridario stat vnas monticulus
sicut vnum campanile, repletus amoenis herbis et arboribus, et dum staremus
ibi, ipse sumpsit cymbalum, et incoepit percutere ipsum sicut percutitur
quando monachi intrant refectorium, ad cuius sonitum multa animalia diuersa
descenderunt de monte illo, aliqua vt simiæ, aliqua vt Cati, Maymones, et
aliqua faciem hominis habentia, et dum sic starem congregauerunt se circa
ipsum, 4000. de illis animalibus, et se in ordinibus collocauerunt, coram
quibus posuit paropsidem et dabat eis comedere, et cum comedissent iterum
cymbalum percussit, et omnia ad loca propria redierunt. Tunc admiratus
inquisiui quæ essent animalia ista? Et respondit mihi quod sunt animæ
nobilium virorum, quas nos hic pascimus amore Dei, qui regit orbem, et
sicut vnus homo fuit nobilis, ita anima eius post mortem in corpus nobilis
animalis intrat. Animæ verò simplicium et rusticorum, corpora vilium
animalium intrant. Incoepi istam abusionem improbare, sed nihil valuit
sibi, non enim poterat credere, quòd aliqua anima posset sine corpore
manere. [Sidenote: Chilenso.] Indè transiui ad quandam ciuitatem nomine
Chilenso, cuius muri per 40. milliaria circuerunt. In ista ciuitate sunt
360. pontes lapidei pulchriores quàm vnquam viderim, et benè inhabitatur,
et nauigium maxinium habet, et copiam omnium victualium et aliorum bonorum.
[Sidenote: Thalay. Kakam.] Inde iui ad quoddam flumen dictum Thalay, quod
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account