The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Qvando autem magnus ille Imperator Canis in sede sua imperiali residet,
tunc a sinistro latere sedet Regina, et per vnum gradum inferius duo
mulieres quas ipse tenet pro se; quando non potest ad Reginam accedere: In
infimo autem gradu resident omnes dominae de sua parentela. Omnes autem
mulieres nuptæ portant supra caput suum vnum pedem hominis, longitudinis
vnius brachij cum dimidio; et subter illum pedem sunt pennæ gruis, et totus
ille pes ornatur maximis margaritis. A latero verò dextro ipsius Canis
residet filius eius primogenitus, regnaturus post ipsum, et inferius ipso
omnes qui sunt de sanguine regio: Ibi etiam sunt 4. scriptores scribentes
omnia verba quæ dicit rex; Ante cuius conspectum sunt Barones sui, et multi
alij nobiles cum sua gente maxima, quorum nullus audet loqui nisi a domino
licentia petatur exceptis fatuis et histrionibus, qui suum dominum
consolari habent; Illi etiam nihil audent facere, nisi secundum quod
Dominus voluerit eis legem imponere. Ante portam palatij sunt Barones
custodientes, ne aliquis limen portæ tangat. Cùm autem ille Canis voluerit
facere conuiuium, habet secum 14000. Barones portantes circulos, et
coronulas in capite, et domino suo seruientes; Et quilibet portat vnam
vestem de auro et margaritis tot quot valent plus quam decies millies
florenorum. Curia eius optime ordinatur per denarios, centenarios, et
millenarios, et taliter quòd quilibet in suo ordine peragit officium sibi
deputatum, nec aliquis defectus reperitur. Ego frater Odoricus fui ibi per
tres annos, et multotiens in istis festis suis fui, quià nos fratres
minores in sua curia habemus locum nobis deputatum, et oportet nos semper
ire, et dare sibi nostram benedictionem: et inquisiui ab illis de curia, de
numero illorum qui sunt in curia domini, et responderunt mihi quod de
histrionibus sunt bene 18. Thuman; Custodes autem canum et bestiarum, et
auium sunt. 15. Thuman; Medici vero pro corpore Regis sunt 400. Christiani
autem 8. et vnus Saracenus. Et ego quando fui ibi, hij omnes omnia
necessaria tam ad victum, quam ad vestitum habebant de Curia domini Canis.
Quando autem vult equitare de vna terra ad aliam, habet 4. exercitus
equitum, et vnus per vnam dietam ipsum antecedit, secundus aliam, et
tertius similitèr, et quartus; ita quod semper ipse se tenet in medio in
modum crucis; et ita omnes exercitus habent omnes dietas suas ordinatas,
quod inueniunt omnia victualia parata sine defectu. Illémet autem dominus
Canis per illum modum vadit; Sedet in curru cum duabus rotis in quo facta
est pulcherrima sella tota de lignis Aloe, et auro ornata, et margaritis
maximis, et lapidibus pretiosis; et 4. Elephantes bene ordinati ducunt
istum currum, quos praecedunt 4. equi altissimi optime cooperti. Iuxta
currum à lateribus sunt 4. Barones tenentes currum, ne aliquis appropinquet
domino suo. Supra currum sedent duo Gerfalcones albissimi, et dùm videt
aues quos vult capere, dimittit Falcones volare, et capiunt eas; Et sic
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account