The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
habet solatium suum equitando, et per iactum vnius lapidis nullus audet
appropinquare currui nisi populus assignatus: vnde incredibile esset homini
qui non vidisset de numero gentis suæ, et reginæ, et primogeniei sui. Istæ
Dominus Canis imperium suum diuisit in 12. partes, et vna habet sub se 200.
magnarum ciuitatum: vnde ita latum et longum est suum imperium, quod ad
quamcunque partem iret, satis haberes facere in sex mensibus, exceptis
insulis, quæ sunt bene 5000.
De hospitijs paratis per totum imperium pro transeuntibus.
Iste Dominus, vt transeuntes habeant omnia necessaria sua per totum suum
imperium, fecit hospitia praeparari vbique per vias; in quibus sunt omnia
parata quæ ad victualia pertinent: Cum autem aliqua nouitas oritur in
imperio suo, tunc si distat, ambassiatores super equos vel dromedarios
festinant, et cùm lassantur in cursu, pulsant cornu, et proximum hospitium
parat vnum similitèr, equum, qui quando alius venit fessus accipit literam,
et currit ad hospitium, et sic per hospitia, et per diuersos cursores rumor
per 30. dietas, vno die naturali venit ad imperatorem; et ideò nihil
ponderis potest fieri in imperio suo, quin statim scitur ab eo. Cum autem
ipse Canis vult ire venatum; istum modum habet. Extra Cambaleth ad 20.
dietas, est vna foresta quæ 6. dietas continet in ambitu; in qua sunt tot
genera animalium et auium quòd mirabile est dicere: Ad illud nemus vadit in
fine trium annorum vel quatuor cum tota gente, cum qua ipsum circuit, et
canes intrare permittit, qui animalia, scilicet leones, ceruos, et alia
animalia reducunt ad vnam planitiem pulcherrimam in medio nemoris, quia ex
clamoribus canum maximè tremunt omnes bestiæ syluæ. Tunc accedit magnus
Canis super tres elephantes et 5. sagittas mittit in totam multitudinem
animalium, et post ipsum omnes Barones, et post ipsos alij de familia sua
emittunt sagittas suas; et omnes sagittæ sunt signatæ certis signis et
diuersis: Tunc vadit ad animalia interfecta, dimittens viua nemus reintrare
vt aliàs habeat ex eis venationem suam, et quilibet illud animal habebit in
cuius corpere inuenit sagittam suam quam iaciebat.
De quatuor festis quæ tenet in anno Canis in curia.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account