The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Dum fui in prouincia Manzi transiui iuxta palatium vnius hominis popularis,
qui habuit 50. domicellas virgines sibi continuè ministrantes, in omnibus
pascentes eum sicut auis auiculas, et habet semper 5. fercula triplicata;
et quando pascunt eum, continuè cantant dulcissimè: Iste habet in
redditibus Tagaris risi 30. Thuman, quorum quodlibet decies millies facit:
vnum autem Tagar pondus est asini. Palatium suum duo millaria tenet in
ambitu; cuius pauimentum semper vnum laterem habet aureum, alium argenteum:
Iuxta ambitum istius palatij est vnus monticulus artificialis de auro et
argento, super quo stant Monasteria, et campanilia, et alia delectabilia
pro solatio illius popularis; Et dictum fuit mihi, quòd quatuor tales
homines sunt in regno illo. [Sidenote: Mulierum parui pedes.] Nobilitas
virorum est longos habere vngues in digitis, praecipue pollicis quibus
circueunt sibi manus: Nobilitas autem et pulchritudo mulierem est pauos
habere pedes: Et ideò matres quando filiæ suæ sunt tenellæ ligant pedes
earum, et non dimittunt crescere. [Sidenote: Milestorite.] Vltra transiens
versus meridiem applicui ad quandam contratam, quæ vocatur Milestorite, quæ
pulchra est valdè et fertilis: Et in ista contrata erat vnus vocatus Senex
de monte, qui inter duos montes fecerat sibi vnum murum circumuentem istos
montes. Infra istum murum erant fontes pulcherrimi de mundo; Et iuxta
fontes erant pulcherrimæ virgines in maximo numero, et equi pulcherrimi, et
omni illud quod ad suauitatem, et delectationem corporis fieri poterit, et
ideo illum locum vocant homines illius contratæ Paradisum. Iste senex cùm
viderit aliquem iuuenem formosum et robustum, posuit eum in illo paradiso;
Per quosdam autem conductus descendere facit vinum et lac abundantèr. Iste
Senex cùm voluerit se vindicare, vel interficere regem aliquem vel Baronem,
dicit illi qui præerat illi paradiso vt aliquem de notis illius regis, vel
Baronis introduceret in paradisum illum, et illum delicijs frui
permitteret, et tunc daret sibi potionem vnam, quæ ipsum sopiebat in
tantum, quòd insensibilem redderet, et ipsum sic dormientem faceret extra
paradisum deportari: qui excitatus et se extra paradisum conspiciens, in
tanta tristitia positus foret, quòd nesciret quid faceret: Tunc ad illum
senem iret, rogans eum, vt interùm in paradisum introduceretur: qui sibi
dicit, tu illic introduci non poteris, nisi talem vel talem interficias; et
siue interfeceris, siue non, reponam te in paradiso, et ibidem poteris
semper manere; Tunc ille sic faceret, et omnes seni odiosos interficeret;
Et ideò omnes reges orientales illum senem timuerunt, et sibi tributum
magnum dederunt.
De morte Senis de monte.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account