The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Cum autem Tartari magnam partem mundi cepissent, venerunt ad istum Senem,
et dominium illius Paradisi ab eo abstulerunt, qui multos sicarios de
Paradiso illo emisit, et nobiliores Tartarorum interfici fecit. Tartari
autem hoc videntes ciuitatem, in qua erat senex obsederunt, eum ceperunt,
et pessima morte interfecerunt. Hanc gratiam habent fratres ibidem, quod
citissimè per virtutem nominis Christi Iesu, et in virtute illius sanguinis
pretiosi, quem effudit in cruce pro salute generis humani, daemonia ab
obsessis corporibus expellunt; et quia multi ibidem sum obsessi, ducuntur
per decem dietas ad fratres ligati, qui liberati statim credunt in
Christum, qui liberauit ebs habentes ipsum pro Deo suo, et baptizati sunt,
et idola sua, et pecorum suorum statim dant fratribus, quæ sunt communitèr
de feltro, et de crinibus mulierum et fratres ignem in communi loci faciunt
ad quem populus confluit, vt videat Deos vicinorum suorum comburi et
fratres coram populo Idola in ignem proijciunt; Et prima vice de igne
exierunt; Tunc fratres ignem cum aqua benedicta conspercerunt, et interùm
Idola in ignem proiecerunt, et daemones in effigie fumi nigerrimi fugerunt,
et Idola remanserunt, et combusta sunt. Posteà auditor clamor per aerem
talis, vide, vide, quo modo de habitatione mea expulsus sum. Et per istum
modum fratres maximam multitudinem baptizant, qui citò recidiuant ad idola
pecorum: qui fratres continuò quasi stent cum illis, et illos informent.
Aliud terribile fuit quod ego vidi ibi. Nam cùm irem per vnam vallem quæ
sita est iuxta fluuium deliciarum, multa corpora mortua vidi, et in illa
valle audiui sonos musicos dulces et diuersos, et maximè de cytharis, vndè
multum timui. Haec vallis habet longitudinem septem, vel octo milliarium ad
plus, in quam si quis intrat, moritur, et nunquam viuus potest transire per
medium illius vallis, et ideò omnes de contrata declinant à latere: Et
tentatus eram intrare, et videre, quid hoc esset. Tandem oratis et Deo me
recommendans, et cruce signans, in nomine Iesu intraui, et vidi tot corpora
mortua ibi, quòd nullus crederet nisi videret In hac valle ab vno eius
latere, in vno saxo vnam faciem hominis vidi, quæ ita terribilitèr me
respexit, quòd omnino credidi ibi fuisse mortuus: Sed semper hoc verbum
(verbum caro factum est et habitauit in nobis) protuli, et cruce me
signaui, nec propiùs quàm per 7. passus, vel 8. accedere capiti ausus fui:
Iui autem fugiens ad aliud caput vallis, et super vnum monticulum arenosum
ascendi, in quo vndique circumspiciens nihil vidi nisi cytharas illas, quas
per se (vt mihi videbatur) pulsari et resonare mirabiliter audiui. Cùm vero
fui in cacumine montis, inueni ibi argentum in maxima quantitate, quasi
fuissent squamæ piscium. Congregans autem inde in gremio meo pro mirabili
ostendendo, sed ductus conscientia, in terram proieci, nihil mecum
reseruans, et sic per gratiam Dei liber exiui. Cùm autem homines illius
contratæ sciuerunt me viuum exisse, reuerebantur me multum, dicentes me
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account