The Principal Navigations, Voyages, Traffiques, and Discoveries of The English Nation — Volume 12: America, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques, and Discoveries of The English Nation — Volume 12: America, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Scrutatus est oras glaciales Sebastianus quidam Cabotus genere Venetus, sed
à parentibus in Britanniam insulam tendentibus (vti moris est Venetorum,
qui commercij causa terrarum omnium sunt hospites) transportatus penè
infans. Duo is sibi nauigia, propria pecunia in Britannia ipsa instruxit,
et primò tentens cum hominibus tercentum ad Septentrionem donec etiam Iulio
mense vastas repererit glaciates moles pelago natantes, et lucem ferè
perpetuam, tellure tamen libera, gelu liquefacto: quare coactus fuit, vti
ait, vela vertere et occidentem sequi: tetenditque tantum ad meridiem
littore sese incuruante, vt Herculei freti latitudinis fere gradus æquarit:
ad occidentémque profectus tantum est vt Cubam Insulam à Iæua, longitudine
graduum penè parem, habuerit. Is ea littora percurrens, quæ Baccalaos
appelauit, eosdem se reperisse aquarum, sed lenes delapsus ad Occidentem
ait, quos Castellani, meridionales suas regiones adnauigantes, inuenient.
Ergò non modò verisimilius, sed necessario concludendum est, vastos inter
vtramque ignotam hactenus tellurem iacere hiatus, qui viam præbeant aquis
ab oriente cadentibus in Occidentem. Quas arbitror impulsu coelorum
circulariter agi in gyrum circa terræ globum, non autem Demogorgone
anhelante vomi, absorberique vt nonnulli senserunt, quod influxu, et
refluxu forsan assentire daretur. Baccalaos, Cabotus ipse terras illas
appellauit, eò quod in earum pelago tantam reperierit magnorum quorundam
piscium, tynnos æmulantium, sic vocatorum ab indigenis, multitudinem, vt
etiam illi interdum nauigia detardarent. Earum Regionum homines pellibus
tantum coopertos reperiebat, rationis haudquaquam expertes. Vrsorum inesse
regionibus copiam ingentem refert, qui et ipsi piscibus vescantur. Inter
densa namque piscium illorum agmina sese immergunt vrsi, et singulos
singuli complexos, vnguibusque inter squammas immissis in terram raptant et
comedunt. Proptereà minimè noxios hominibus visos esse ait Orichalcum in
plerisque locis se vidisse apud incolas prædicat. Familiarem habeo domi
Cabotum ipsum, et contubernalem interdum. Vocatus namque ex Britannia à
Rege nostro Catholico, post Henrici Maioris Britanniæ Regis mortem,
concurialis noster est, expectatque indies, vt nauigia sibi parentur,
quibus arcanum hoc naturæ latens iam tandem detegatur.
The same in English.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account