The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 01Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 01
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
In eo proposito me etiam Cn. Pompeij exemplum confirmauit: Quem rei
frumentariaæ apud Romanos procuratorem, cum in summa Vrbis annonæ
charitate, in Sicilia, Sardinia & Africa frumentum collegisset, maiorem
patriæ, quàm sui, tradunt rationem habuisse. Cum enim Romam versus
properaret, & ingenti ac periculosa oborta tempestate, Naucleros trepidare,
nec se ventorum aut maris sævitiæ committere velle animaduerteret, ipse
nauim primus ingressus, anchoras tolli iussit, in hæc verba exclamans: Vt
nauigemus vrget necessitas: vt viuamus, non vrget. Quibus vir
prudentissimus innuisse videtur, patriæ periclitantis maiorem habendam
rationem, quàm priuatæ incolumitatis.
Hunc ego sic imitor,
(Si parua licet componere magnis, & muscam Elephanto conferre) vt collectis
ac comportatis ijs, quibus ad succurrendum gentis nostræ nomini ac famæ,
apud extraneos, ex maleuolorum quorundam inuidia iam diu laboranti vterer;
paucula hæc in lucem emittere, méque pelago huic quantumuis turbulento
committere, lintea ventis tradere, cúmque illo exclamare non dubitem: Vt
scribamus, vrget necessitas: Vt verò scriptum nostrum, cuiusuis, delicato
palato, vbíque satisfaciat, aut omnem Momi proteruiam effugiat, non vrget.
Institutum meum complures probaturos spero: successum forsan non itidem
omnes probabunt. Nihiiominus tamen maiorem habendam rationem patriæ,
multorum hactenus opprobria & contumelias sustinentis, quàm siue laudis,
siue vituperationis, ad me ipsum hinc forsan redituræ, existimabam. Quid
enim causæ esse potest, cur nonnullorum odium & inuidentiam, cum hoc
patriæ, benefaciendi seu gratificandi studio fortè coniunctam recusem?
Quodsi scriptorum errores liberius notare, si quorundam calumnias durius
perstringere videbor, eos tamen æquos me habiturum censores confido, qui
paulò diligentius animaduertere volent, quam parùm tolerabiles sint
scriptorum de nostra gente errores: quot etiam & quàm graues quorundam in
nos calumniæ, quibus nationem nostram varijs modis laccssiuere, & etiamnum
lacessere non desistunt. Dandum etiam aliquid omnibus congenito soli
natalis amori est; Dandum iusto, ob hanc patriæ illatam iniuriam, dolori.
Et ego quidem, quantum fieri potuit, vbíque mihi temperaui, ac à conuitijs
abstinere volui: quòd si quid videatur mollius dicendnm fuisse, id prædicta
ratione veniam, spero, merebitur.
Cum igitur hæc mihi subeunda sit alea, quod omnibus scriptum aliquod
edituris in more positum animaduerto, id mihi hoc tempore solicitè curandum
est: Nempè vt patronum & mecænatem aliquem huic meo commentariolo quæram,
sub cuius nomine & numine, tutius in vulgi manus exeat.
Eam igitur ad rem nihil poterit contingere optatius, vestra, clementissime
Princeps Sereniss. Maiestate: Et enim nos ei, qui vitam & fortunas nostras
in suam potestatem & tutelam accepit, ei inquam, nomen quoque gentis nostræ
innocenter contaminatum, curæ vt sit, supplices rogamus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account