The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Excellentissimo Domino & Christianissimo, Lodouico Dei gratia Regi
Francorum illustri, frater Willielmus de Rubruquis in ordine fratrum
Minorum minimus salutem, & semper triumphare in Christo. Scriptum est in
Ecclesiastico de sapiente [Marginal note: Ecclus 39. ver 4.], In terram
alienarum gentium transibit, bona & mala in omnibus tentabit. Hoc opus,
Domine mi Rex, feci: sed vltinam vt sapiens et non stultus. Multi enim
faciunt quod facit sapiens, sed non sapienter, sed magis stultè; de quorum
numero timeo me esse. Tamen quocunque modo fecerim; quia dixistis mihi
quando recessi à vobis, vt omnia scriberem vobis, quæcunque viderem inter
Tartaros, & etiam monuistis vt non timerem vobis scribere longas literas,
facio quod iniunxistis: Cum timore tamen & verecundia, quia verba congrua
mihi non suppetunt, quæ debeam tantæ scribere Maiestati. Nouerit ergò
vestra sancta maiestas, quòd anno Domini millessimo ducentessimo,
quinquagessimo tertio, nonas Maij ingressi sumus mare Ponti, quod Bulgarici
vocant, Maius Mare: & habet mille octo milliaria in longum, vt didici à
mercatoribus, & distinguitur quasi in duas partes. Circa medium enim eius
sunt quæ prouinciæ terræ, vna ad Aquilonem, & alia ad meridiem. Illa quæ
est ad meridiem dicitur Synopolis; & est castrum & portus Soldani Turchiæ.
Quæ verò ad Aquilonem est, est Prouincia quædam, quæ nunc dicitur à Latinis
Gasaria, à Græcis verò qui inhabitant eam super littus maris dicitur
Cassaria, hoc est Cæsaria. Et sunt promontoria quædam extendentia se in
mare, & contra meridiem versus Synopolim. Et sunt trecenta milliaria inter
Synopolim & Cassariam. Ita quod sint septingenta milliaria ab istis punctis
versus Constantinopolim in longum et latum: et septingenta versus Orientem:
hoc est, Hiberiam, quæ est prouincia Georgiæ. Ad prouinciam Gasariæ siue
Casariæ applicuimus, quæ est quasi triangularis, ad Occidentem habens
ciuitatem, quæ dicitur Kersoua in qua fuit Sanctus Clemens marterizatus. Et
nauigantes coram ea vidimus insulam in qua est templum illud quod dicitur
Angelicis manibus præparatum. [Sidenote: Soldaia.] In medio verò quasi in
cuspide ad meridiem habet ciuitatem quæ dicitur Soldaia, quæ ex transuerso
respicit Synopolim: Et illuc applicant omnes Mercatores venientes de
Turchia volentes ire ad terras Aquilonares, et è contrario venientes de
Russia et terris Aquilonaribus, volentes transire in Turchiam. Illi portant
varium et grisiam, et alias pelles pretiosas. Alij portant telas de cottone
siue bombasio, et pannos sericos et species aromaticas. [Sidenote: Matriga
ciuitas.] Ad Orientem verò illius prouinciæ est ciuitas quæ dicitur
Matriga, vbi cadit fluuius Tanais in mare Ponti per orificium habens
latitudinem duodecem milliarium. Ille enim fluuius antequam ingrediatur
mare Ponti, facit quoddam mare versus Aquilonem, habens in latitudine et
longitudine septinginta, milliaria, nusquam habens profunditatem vltra sex
passus, vnde magna vasa non ingrediuntur illud. Sed mercatores de
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account