The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Herbergia deponere et reponere super alios, et prætereà equitarem lentiori
gressu iuxta boues. Et tunc acquieui consilio eorum malo, tum quia fui in
itinere vsque Sartach duobus mensibus, quod potuissem vno mense fecisse, si
iuissem equis. Attuleram mecum de Constantinopoli fructus et vinum
muscatum, et biscoctum delicatum de consilio mercatorum ad præsentandum
capitaneis primis, vt facilius pateret mihi transitus; quia nullus apud eos
respicitur rectis oculis, qui venit vacua manu. Quæ omnia posui in vna
biga, quando non inueni ibi capitaneos ciuitatis, quia dicebant mihi, quod
grattissima forent Sartach, si possem deferre ea vsque ad eum. Arripuimus
ergo iter tunc circa Kalend. Iunij cum bigis nostris quatuor coopertis et
cum alijis duabus quas accepimus ab eis, in quibus portabantur lectisternia
ad dormiendum de nocte, et quinque equos dabant nobis ad equitandum. Eramus
enim quinque personæ. Ego et socius meus frater Bartholomeus de Cremona, et
Goset later præsentium, et homo dei Turgemannus, et puer Nicolaus, quam
emeram Constantinopoli de nostra eleemosyna. Dederunt etiam duos homines
qui ducebant bigas et custodiebant boues et equos. Sunt autem alta
promontoria super Mare à Kersoua vsque ad orificium Tanais: Et sunt
quadraginta castella inter Kersouam et Soldaiam, quorum quodlibet fere
habet proprium idioma: inter quos erant multi Goti, quorum idioma est
Teutonicum. Post illa montana versus Aquilonem est pulcherrima sylua in
planicie, plena fontibus et riuulis: Et post illam syluam est planicies
maxima, quæ durat per quinque dietas vsque ad extremitatem illius prouinciæ
ad aquilonem, quæ coarctatur habens Mare ad Orientem et Occidentem. Ita
quod est vnum fossatum magnum ab vno Mari vsque ad aliud. In illa planicie
solebant esse Comani antequam venirent Tartari, et cogebant ciuitates
prædictas et castra vt darent eis tributum. Et cum venerunt Tartari, tanta
multitudo Comanorum intrauit prouinciam illam, qui omnes fugerunt vsque ad
ripam Maris, quod comedebant se mutuo viui morientes: secundum quod
narrauit mihi quidam mercator, qui hoc vidit: Quod viui deuorabant et
lacerabant dentibus carnes crudas mortuorum, sicut canes cadauera. Versus
extremitatem illius prouinciæ sunt lacus multi et magni: in quorum ripis
sunt fontes salmastri, quorum aqua, qàam cito intrat lacum, efficit salem
durum ad modum glaciei. Et de illis salinis habent Baatu et Sartach magnos
reditus: quia de toto Russia veniunt illuc pro sale: et de qualibet biga
onusta dant duas telas de cottone valentes dimidiam Ipperperam. Veniunt, et
per Mare multæ naues pro sale, quæ omnes dant tributum secundum sui
quantitatem. Postquam ergo recessimus de Soldaia, tertia die inuenimus
Tartaros: inter quos cùm intraueram, visum fuit mihi recte quod ingrederer
quoddam aliud sæculum. Quorum vitam et mores vobis describam prout possum.
The same in English.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account