The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Footnote: There is some confusion in original edition, which I
have here corrected.]
De tedijs quæ patiebantur, et de sepultura Comanorum. Cap. 15.
Ibamus ergo versus orientem, nihil videntes nisi coelum et terram, et
aliquando mare ad dextram, quod dicitur Mare Tanais, et etiam sepulturas
Comanorum, quæ apparebant nobis à duabus leucis secundum quod solebant
parentelæ eorum sepeliri simul. Quam diu eramus in solitudine bene erat
nobis: quòd tædium quod patiebar quum veniebamus ad mansiones eorum non
possem exprimere verbis. Volebat enim dux noster, quod ad quoslibet
capitaneos ingrederer cum xenio: et ad hoc non sufficiebant expensæ.
Quotidie enim eramus octo personæ comedentes viaticum nostrum exceptis
seruientibus, qui omnes volebant comedere nobiscum. Nos enim eramus
quinqui, et ipsi tres qui ducebant nos: duo ducentes bigas, et vnus iturus
nobiscum vsque ad Sartach. Carnes quas dabant non sufficiebant; nec
inueniebamus aliquid venale pro moneta. [Sidenote: Calor maximus ibi in
æstate.] Et cum sedebamus sub bigis notris pro vmbra, quia calor erat ibi
maximus illo tempore, ipsi ita importune ingerebant se nobis, quod
conculcabant nos, volentes omnia nostra videre. Si arripiebat eos appetitus
purgandi ventrem, non elongabant se à nobis, quam possit faba iactari. Imo
iuxta nos colloquentes mutuò faciebant immunditias suas: et multa alia
faciebant quæ erant supra modum tædiosa. Super omnia grauabat me, quod cum
volebam dicere eis aliquod verbum ædificationis, interpres meus dicebat,
non facietis me prædicare: quia nescio talia verba dicere. Et verum
dicebat. Ego enim perpendi postea, quum incepi aliquantulum intelligere
idioma, quod quum dicebam vnum, ipse totum aliud dicebat, secundum quod ei
occurrebat. Tunc videns periculum loquendi per ipsum, elegi magis facere.
[Sidenote: Tanais fluuius.] Ambulauimus ergo cum magno labore de mansione
in mansionem: ita quod paucis diebus ante festum beatæ Mariæ Magdalenæ veni
ad fluuium magnum Tanais: qui diuidit Asiam ab Europa, sicut Nilus fluuius
Ægypti, Asiam ab Africa. [Sidenote: Casale Rutenorum.] In illo loco quo
applicuimus fecerunt Baatu et Sartach fieri quoddam casale de Rutenis in
ripa orientali, qui transferant nuncios et mercatores cum nauiculis. Ipsi
transtulerunt nos primo et postea bigas ponentes vnam rotam in vna barca et
aliam in alia, ligantes barcas ad inuicem; et sic remigantes transibant.
Ibi egit dux noster valde stulte. Ipse enim credebat, quod illi de casali
deberent nobis ministrare equos, et dimisit animalia quæ adduxeramus in
alia biga, vt redirent ad dominos suos. Et quum postulauimus ab eis
animalia, ipsi respondebant quod habebant priuilegium à Baatu, quod non
tenerentur ad aliud, nisi transferre euntes et redeuntes: etiam à
mercatoribus accipiebant magnum tributum. Stetimus ergo ibi in ripa
fluminis tribus diebus. Prima die dederunt nobis magnam borbatam recentem:
secunda die panem de siligine et parum de carnibus, quas acceperat
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account