The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
procurator villæ ostiatim per diuersas domos. [Sidenote: Latitudo Tanais.]
Tertia die pisces siccos, quos habent ibi in magna multitudine. Fluuius
ille erat ibi tantæ latitudinus, quantæ est Sequana Parisijis. Et antequam
peruenissemus ad locum illum, transiuimus multas aquas pulcherrimas et
piscosissimas: Sed Tartari nesciunt eos capere, nec curant de pisce nisi
sit ita magnus, quod possunt comedere carnes eius, sicut carnes arietinas.
[Sidenote: Oceanus.] Ille fluuius est terminus Orientalis Russiæ; et oritur
de paludibus quæ pertingunt ad Oceanum ad aquilonem. Fluuius vero currit ad
meridiem in quoddam magnum Mare septingentorum millium, antequam pertingat
ad Mare Ponti: Et omnes aquæ quas transiuimus vadunt ad illas partes. Habet
etiam prædictum flumen magnam syluam in ripa Occidentali. Vltra locum illum
non ascendunt Tartari versus Aquilonem: quia tunc temporis [Marginal note:
Ad introitum Augusti redeunt ad meridiem.] circa introitum Augusti
incipiunt redire versus meridiem. Vnde aliud est casale inferius vbi
transeunt nuncij tempore hyemali. Eramus igitur ibi in magna angustia, quia
nec equos nec baues inueniebamus pro pecunia. Tandem postquam ostendi eis,
quod laboraui pro communi vtilitate omnium Christianorum, accommodauerunt
nobis boues et homines: nos autem oportebat ire pedibus. Tunc temporis
metebant siliginem: triticum non proficiebat ibi bene. Milium habent in
magna copia. Mulieres Rutenæ ornant capita sicut nostræ. Supertunicalia sua
exterius ornant vario vel grisio a pedibus vsque ad genua. Homines portant
capas sicut Teutonici: sed in capite portant pileos de filtro acutos in
summitate longo acumine. Ambulauimus ergo tribus diebus non inuenientes
populum. Et cum essemus valde fatigati et boues similiter, nec sciremus
quorsum possemus Tartaros inuenire, accurrerunt subito duo equi, quos
recepimus cum gaudio magno, et ascenderunt eos dux noster et interpres, vt
specularentur quorsum possemus populum inuenire. Tandem quarta die inuentis
hominibus gauisi sumus tanquam naufragi venientes ad portum. Tunc acceptis
equis et bobus iuimus de mansione ad mansionem donec peruenimus vsque ad
herbergiam Sartach secundo Calendas Augusti.
The same in English.
Of our afflictions which we sustained: and of the Comanians maner of
buriall. Chap. 15.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account