The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Inuenimus ergo Sartach prope Etiliam per tres dietas: cuius curia valde
magna videbatur nobis: quia habet sex vxores, et filius eius primogenitus
iuxta eum duas vel tres: et quælibet habet domum magnam et bigas forte
ducentas. [Sidenote: Coiat Nestorinus.] Accessit autem doctor noster ad
quendam Nestorinum Coiat nomine, qui est vnus de maioribus Curiæ suæ. Ille
fecit nos ire valde longe ad domini Iannam. Ita vocant illum qui habet
officium recipiendi nuncios. In sero præcepit nobis dictus Coiat vt
veniremus ad eum. Tunc incepit quærere ductor noster quid portaremus ei,
et coepit multum scandalizari, quum vidit quod nihil parabamus ad
portandum. Stetimus coram eo, et ipse sedebat in gloria sua et faciebat
sonare citharam et saltare coram se. Tunc dixi ei verba prædicta qualiter
veniremus ad dominum eius, rogans eum vt iuuaret nos vt Dominus eius
videret literas nostras. Excusaui etiam me quia monachus eram, non habens,
nec recipiens, nec tractans aurum vel argentum vel aliquid preciosum, solis
libris et capella in qua seruiebamus deo exceptis: vnde nullum xenium
afferebamus ei nec domino suo. Qui enim propria dimiseram, non poteram
portator esse alienorum. Tunc respondit satis mansuete, quod bene faciebam
ex quo eram monachus: sic seruarem votum meum, et non indigebat rebus
nostris; sed magis daret nobis de suis, si indigeremus: et fecit nos sedere
et bibere de lacte suo. Et post pauca rogauit vt diceremus benedictionem
pro eo, quod et fecimus. Quæsiuit et quis esset maior dominus inter
Francos. Dixi, Imperator, si haberet terram suam in pace. Non, inquit, sed
Rex Franciæ, Audiuerat enim de vobis a domino Baldewyno de Hannonia. Inueni
etiam ibi vnum de Socijs domus Domimicæ. qui fuerat in Cypro, qui
narrauerat omnia quæ viderat. Tunc reuersi sumus ad hospitium nostrum. In
crastino misi ei vnum flasconem de vino Muscato, quod optime se custodierat
in tam longa via; et cophinom plenum biscocto quod fuit ei gratissimum, et
retinuit illo sero famulos nostros secum. In crastino mandauit mihi quod
venirem ad curiam; afferens literas regis et capellam et libros mecum, quia
dominus suus vellet videre ea; quod et fecimus, onerantes vnam bigam libris
et capella, et aliam pane et vino et fructibus. Tunc fecit omnes libros et
vestes explicari, et circumstabant nos in equis multi Tartari et Christiani
et Saraceni: quibus inspectis, quæsiuit, si vellem ista omnia dare domino
suo, quo audito, expaui, et displicuit mihi verbum, dissimulans tamen
respondi, domine rogamus, quatenus dominus noster dignetur recipere panem
istum, vinum et fructus non pro xenio quia exiguum quid est, sed pro
benedictione, ne vacua manu veniamus coram eo. Ipse autem videbit literas
domini regis, et per eas sciet, qua de causa venimus ad eum: et tunc
stabimus mandato eius nos et omnes res nostræ. Vestes enim sanctæ sunt, et
non licet eas contingere nisi sacerdotibus. Tunc præcepit quod indueremus
nos ituri coram domino suo: quod et fecimus. Ego autem indutus
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account