The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
preciosioribus vestibus accepi in pectore puluinar, quod erat valde
pulchrum, et biblium quod dederatis mihi, psalterium pulcherrimum, quod
dederat mihi domina regina, in quo erant picturæ pulchræ. Socius meus
accepit missale et crucem, clericus indutus supercilicio accepit
thuribulum: sic accessimus ante dominum eius: et leuauerunt filtrum quod
pendebat ante ostium vt nos posset videre. Tunc fecerunt flectere genua ter
clerico et interpreti: à nobis non requisiuerunt. Tunc monuerant nos valde
diligenter, vt caueremus ingrediendo et egrediendo ne tangeremus limen
domus, et vt cantaremus aliquam benedictionem pro eo. Tunc ingressi sumus
cantando, Salue regina. In introitu, autem ostij stabat bancus cum cosmos
et cum ciphis. Et conuenerant omnes vxores eius: et ipsi Moal. Ingredientes
nobiscum comprimebant nos. Illic Coiac tulit ei thuribulum cum incenso,
quod ipse respexit, tenens in manu diligenter: postea tulit ei psalterium
quod valde respexit, et vxor eius sedens iuxta eum. Postea tulit biblium,
et ipse quæsiuit, si euangelium esset ibi. Dixi, etiam tota Scriptura
Sacra. Accepit etiam crucem in manu sua, et quæsiuit de imagine, vtrum
esset imago, Christi? Respondi quod sic. Ipsi Nestoriani et Armeni nunquam
faciunt super cruces suas figuram Christi. Vnde videntur male sentire de
passione, vel erubescunt eam. Postea fecit circumstantes nos retrahere se,
vt plenius posset videre ornamenta nostra. Tunc obtuli ei literas vestras
cum transcriptis in Arabico et Syriano. Feceram enim eas transferri in Acon
in vtraque litera et lingua. Et ibi erant sacerdotes Armeni, qui sciebant
Turcicum et Arabicum, et Ille Socius domus Domini qui sciebat Syrianum, et
Turcicum et Arabicum. Tunc exiuimus et deposuimus vestimenta nostra: et
venerunt scriptores et ille Coiac, et fecerunt literas interpretari. Quibus
auditis, fecit recipi panem et vinum et fructus: vestimenta et libros fecit
nos reportare ad hospitium. Hoc actum est in festo Sancti Pietri ad
vincula.
The same in English.
Of the Court of Sartach, and of the magnificence thereof. Chap. 17.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account