The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Oceanus Aquilonaris Isisdorus.] Tota ilia regio à latere
Occidentali istius maris, vbi sunt Porta ferrea Alexandri, et montes
Alanorum, vsque ad Occanum Aquilonarem et paludes Mæotidis vbi mergitur
Tanais, solebat dici Albania: de qua dicit Isisdorus quòd habet canes ita
magnos, tantæque feritatis, vt tauros premant, leones perimant. Quod verum
est, prout intellexi à narrantibus, quod ibi versus Oceanum Aquilonarem
faciunt canes trahere in bigis sicut boues propter magnitudinem et
fortitudinem eorum. In illo ergo loco vbi nos aplicuimus super Etiliam est
casale nouum, quod fecerunt Tartari de Rutenis mixtim, qui transponunt
nuncios euntes, et redeuntes ad curiam Baatu: quia Baatu est in vlteriori
ripa versus Orientem nec transit illum locum vbi nos applicuimus ascendendo
in æstate, sed iam incipiebat descendere. [Sidenote: Descendit naui per
flumen Volga. Nota] De Ianuario enim vsque ad Augustum ascendit ipsi, et
omnes alij versus frigidas regiones, et in Augusto incipiunt redire.
Descendimus ergo in naui ab illo casali vsque ad curiam eius. Et ab illo
vsque ad villas maioris Bulgariæ versus Aquilonem, sunt quinque dictæ. Et
miror quis Diabolus portauit illuc legem Machometi. [Sidenote: 30 dietæ à
Porta ferrea. Astracan.] A Porta enim ferrea, quæ est exitus Persidis, sunt
plusquam triginta dietæ per transuersum, solitudinem ascendendo iuxta
Etiliam vsque in illam Bulgariam, vbi nulla est ciuitas, nisi quædam
casalia propè vbi cadit Etilia in mare. Et illi Bulgari sunt pessimi
Saraceni, fortius tenentes legem Machometi, quàm aliqui alij. [Sidenote:
Descriptio curiæ Baatu.] Quum ergo vidi curiam Baatu, expaui, quia
videbantur propè domus eius, quasi quædam magna ciuitas protensa in longum,
et populus vndique circumfusus, vsque ad tres vel quatuor leueas. Et sicut
populus Israel sciebat vnusquisque ad quam regionem tabernaculi deberet
figere tentoria: ita ipsi sciunt ad quod latus curiæ debeant se collocare,
quando ipsi deponunt domus. [Sidenote: Horda sonat medium.] Vnde dicitur
curia Orda lingua corum, quod sonat medium, quia semper est in media
hominum suorum: hoc excepto quod rectè ad meridiem nullus se collocat, quia
ad pattem illam aperiuntur portæ Curiæ: Sed à dextris et à sinistris
extendunt se quantum volunt secundum exigentiam locorum: dummodo rectè ante
curiam, vel ex opposito curiæ non descendunt. Fuimus ergo ducti ad quondam
Saracenum, qui non prouidebat nobis de aliquo cibo sequenti die fuimus ad
curiam, et fecerat extendi magnum tentorium, quia domus non potuisset
capere tot homines et mulieres, quot conuenerant. Monuit nos ductor noster
vt non loqueremur, donec Baatu præciperet: et tunc loqueremur breuiter.
[Sidenote: Misit rex Francia ad Kencham nuncios.] Quæsiuit etiam vtrum
misissetis nuncios ad eos. Dixi qualiter miseratis ad Kencham, et quod nec
ad ipsum misissetis nuncios, nec ad Sartach literas, nisi credidissetis eos
fuisse Christianos: quia non pro timore aliquo, sed ex congratulatione,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account