The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
quia audiueratis eos esse Christianos misistis. Tunc duxit nos ad
papilionem: et monebamur, ne tangeremus cordas tentorij, quas ipsi reputant
loco liminis domus. Stetimus ibi nudis pedibus in habitti nostro
discoopertis capitibus, et eramus spectaculum magnum in oculis eorum.
[Sidenote: Iohannes de Plano carpini.] Fuerat enim ibi frater Iohannes de
Plano Carpini, sed ipse mutauerat habitum ne contemneretur; quia erat
nuncius Domini Papæ. Tunc inducti fuimus vsque ad medium tentorij, nec
requisiuerunt vt faceremus aliquam reuerentiam genua flectendo, sicut
solent facere nuncij. Stetimus ergo coram eo quantum possit dici, Miserere
mei Deus: et omnes erant in summo silentio. Ipse verò super solium longum
sedebat et latum sicut lectus, totum deauratum, ad quod ascendebatur tribus
gradibus, et vna domina iuxta eum. Viri vero diffusi sedebant à dextris
dominæ et à sinistris quod non implebant mulieres ex parte vna quia erant
ibi solæ vxores Baatu, implebant viri. Bancus vero cum cosmos et ciphis
maximis aureis et argenteis, ornatis lapidibus prætiosis erat in introitu
tentorij. Respexit ergo nos diligentius, et nos eum: et videbatur mihi
similis in statura Domino Iohanni de Bello monte cuius anima rcquiescit in
pace. Erat etiam vultus eius tunc perfusus gutta rosea. Tandem præcepit vt
loqueremur. Tunc ductor noster præcepit vtflecteremus genua, et loqueremur.
Flext vnum genu tanquam homini: tunc innuit quod ambo flecterem, quod et
feci, nolens contendere super hoc. Tunc præcepit quod loquerer. Et ego
cogitans quod orarem Dominum, quia flexeram ambo genua, Incepi verba
oratione, dicens: Domine, nos oramus Dominum, à quo bona cuncta procedunt,
qui dedit vobis ista terrena, vt det vobis post hæc cælestia: quia hæc sine
illis vana sunt. Et ipse diligenter auscultauit, et subiunxit: Noueritis
pro certo quòd coelestia non habebitis, nisi fueritis Christianus. Dicit
enim Deus, Qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit: qui vero non
crediderit, condemnabitur. Ad illud verbum ipse modestè subrisit, et alij
Moal inceperunt plaudere manus deridendo nos. Et obstupuit interpres meus,
quem oportuit me confortare ne timeret. [Sidenote Literæ Regis Francorum.]
Tunc facto silentio, dixi: Ego veni ad filium vestrum, quia audiuimus quod
esset Christianus, et attuli et literas ex parte Domini Regis Francorum
ipse misit me huc ad vos. Vos debetis scire qua de causa. Tunc fecit me
surgere. Et quæsiuit nomem vestrum, et meum, et socij mei, et interpretis,
et fecti omnia scribi. Quæsiuit etiam quia intellexerat quod exieratis
terram vestram cum exercitu vt haberetis bellum. Respondi, Contra Saracenos
violantes domum Dei Hierusalam. Quæsiuit etiam si vnquam misissetis nuncios
ad eum. Ad vos dixi nuquam. Tunc fecit nos vedere et dari de lacte, suo ad
bibendum, quod ipsi valdè magnum reputant, quando aliquis bibit cosmos eum
eo in domo sua. Et dum sedens respicerem terram, præcepit vt cleuarem
vultum volens adhuc nos amplius respicere, vel fortè pro sortilegio: quia
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account