The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
habent pro malo omine vel signo, vel pro mala Prognostica, quando aliquis
sedet coram eis inclinata facie quasi tristis, maximè quum appodiat
maxillam vel mentum super manum. Tunc exiuimus, et post pauca, venit Ductor
noster ad nos, et ducens nos ad hospitium, dixit mihi, Dominus Rex rogat,
quod retinearis in terra ista: et hoc non potest Baatu facere sine
conscientia Mangu cham. Vnde oportet quod tu et interpres tuus eatis ad
Mangu cham. Socius verò tuus et alius homo reuertentur ad curiam Sartach
ibi expectantes donec reuertatis. Tunc incepit homo DEI Interpres lugere
reputans se perditum: Socius etiam meus contestari, quod citius amputarent
ei caput quam quod diuideretur à me. Et ego dixi, quod sine socio non
possem ire: Et etiam quod benè indigebamus duobus famulis, quia si
contingeret vnum infirmari, non possem solus romanere. Tunc ipse reuersus
ad curiam dixit verba Baatu. Tunc præcepit, vadant duo sacerdotes et
interpres: et Clericus reuertatur ad Sartach. Ille reuersus dixit nobis
summam. Et quando volebam loqui pro Clerico, quod iret nobiscum, dixit, Non
loquamini amplius qua Baatu definiuit, et eo amplius non audeo redire ad
curiam. De eleemosyna habebat Goset clericus viginti sex ipperpera et non
plus: quoram decem retinuit sibi et puero: et sexdecem dedit homini Dei pro
nobis. Et sic diuisi sumus cum lachrimis ab inuicem: Illo redeunte ad
curiam Sartach, et nobis ibi remanentibus.
The same in English.
Of the Court of Baatu: and howe we were entertained by him. Chap. 21.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account