The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
pitched, and first of al they take down their owne houses: and after them
the whole court doth the like. Also vpon their festiual dates or kalends
they take forth the foresayd images, and place them in order round, or
circle wise within the house. Then come the Moals or Tartars, and enter
into the same house, bowing themselues before the said images and worship
them. Moreouer, it is not lawfull for any stranger to enter into that
house. For vpon a certaine time I my selfe would haue gone in, but I was
chidden full well for my labour.
De diuersis nationibus, et de illis qui comedere solebant parentes suos.
Cap. 28.
Prædicti vero Iugures, qui sunt mixti cum Christianis et Saracenis, per
frequentes disputationes, vt credo, peruenerunt ad hoc, quod non credunt
nisi vnum deum. Et isti fuerunt habitantes in ciuitatibus, qui post
obediuerunt Chingis Cham: vnde ipse dedit regi eorum filiam suam.
[Sidenote: Patria Presbiter Iohannis.] Et ipsa Caracarum est quasi in
territorio eorum: Et tota terra regis siue presbyteri Iohannis et Vut
fratris eius circa terras eorum; Sed isti in pascuis ad aquilonem, illi
Iugures inter montes ad meridiem. Inde est quod ipsi Moal sumpserunt
literas eorum. Et ipsi sunt magni scriptores eorum: et omnes fere Nestorim
sciunt literas eorum. [Sidenote: Tangut populi fortissimi.] Post istos sunt
ipsi Tangut ad orientem inter montes illos, homines fortissimi, qui
ceperunt Chingis in bello. Et pace facta dimissis ab eis, postea subiugauit
eos. [Sidenote: Boues pilosis caudis: his similes sunt in Quinera Americæ
septentrionalis prouincia.] Isti habent boues fortissimos habentes caudas
plenas pilis sicut equi, et ventres pilosos et dorsa. Bassiores sunt alijs
bobus in tibijs, sed ferociores multum. Isti trahunt magnas domos
Moallorum: et habent cornua gracilia, longa, acuosa, acutissima: ita quod
oportet semper secare summitates eorum. Vacca non permittit se iniungi nisi
cantetur ei. Habent etiam naturam bubali quia si vident hominem indutum
rubeis, insiliunt in eum volentes interficere. [Sidenote: Tebet populi.]
Post illos sunt Tebet homines solentes comedere parentes suos defunctos, vt
causa pietatis non facerent aliud sepulchrum eis nisi viscera sua. Modo
tamen hoc dimiserunt, quia abominabiles erant omni nationi. Tamen adhuc
faciunt pulcros ciphos de capitibus parentum, vt illis bibentes habeant
memoriam eorum in iocunditate sua. Hoc dixit mihi qui viderat. Isti habent
multum de auro in terra sua. [Sidenote: Auri Abundantia.] Vnde qui indiget
auro, fodit donec reperiat, et accipiat quando indiget, residuum condens in
terra: quia si reponeret in arca vel in thesauro, crederet quod Deus
auferret ei aliud quod est in terra. De istis hominibus vidi personas
multum deformes. [Sidenote: Tangut homines magni sed fusci.] Tangut vidi
homines magnos sed fuscos. Iugures sunt mediocris staturæ sicut nostri.
Apud Iugures est fons et radix ideomatis Turci et Comanici. [Sidenote:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account