The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Langa et Solanga.] Post Tebet sunt Langa et Solanga, quorum nuncios vidi in
curia: Qui adduxerant magnas bigas plusquam decem, quarum quælibet
trahebatur sex bobus. [Sidenote: Solanisimiles Hispanis, et fusci.] Isti
sunt parui homines et fusci sicut Hispani: et habent tunicas sicut
supertunicale diaconi manicis parum strictioribus: et habent in capitibus
mitras sicut episcopi. Sed pars anterior est parum interior quàm posterior,
et non terminatur in vnum angulum: sed sunt quadræ desuper, et sunt de
stramine rigidato per calorem magnum, et limato in tantum, quod fulget ad
radium solis sicut speculum vel galea bene burnita. Et circa tempora habent
longas bendas de eadem materia assutas ipsi mitræ; quæ se extendunt ad
ventum sicut duo cornua egredientia de temporibus. Et quando ventus nimis
iactat eas plicant eas per medium mitræ superius à tempore in tempus: et
iacent sicut circulus ex transuerso capitis. [Sidenote: Tabula de
elephantino.] Et principalis nuncius quando veniebat ad curiam, habebat
tabulam de dente elephantino ad longitudinem vnius cubiti, et ad
latitudinem vnius palmi, rasam multum: Et quandocunque loquebatur ipsi
Cham, vel alicui magno viro, semper aspiciebat in illam tabulam, ac si
inueniret ibi ea quæ dicebat: nec respiciebat ad dextram vel sinestram, nec
in faciem illius cui loquebatur. Etiam accedens coram domino et recedens
nusquam respicit nisi in tabulam suam. [Sidenote: Muc populi.] Vltra istos
sunt alij homines, vt intellexi pro vero, qui dicuntur Muc, qui habent
villas, sed nulla animalia sibi appropriant: tamen sunt multi greges et
multa armenta in terra ipsorum, et nullos custodit ea. Sed cum aliquis
indiget aliquo, ascendit collem et clamat, et omnia animalia audientia
clamorem accedunt circa illum, et permittunt se tractari quasi domestica.
Et si nuncius vel aliquis extraneus accedat ad regionem illam, ipsi
includunt eum in domo, et ministrant ei necessaria, donec negocium eius
fuerit expeditum. Quia si iret extraneus per regionem, animalia ad odorem
eius fugerent, et efficerentur syluestria. [Sidenote: Magna Cathaya.] Vltra
est magna Cathaya, cuius incolæ antiquitus vt credo dicebantur Seres. Ab
ipsis enim veniunt optimi panni serici. Et ille populus dicitur Seres a
quodam oppido eorum. Bene intellexi, quod in illa regione est oppidum
habens muros argenteos et propugnacula aurea. In ista terra sunt multæ
prouinciæ, quarum plures adhuc non obediunt Moallis. Et inter [Footnote:
_Aliqua desiderantur_.]
The same in English.
Of diuers and sundry nations: and of certaine people which
were wont to eate their owne parents. Chap. 28.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account