The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02 — John Shaqi
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Tartariæ descriptio.] Est in partibus Orientis terra, quæ
Mongal siue Tartaria dicitur, in ea scilicet parte sita, in qua Oriens
Aquiloni coniungi creditur. Ab Oriente quidem habet terram Kythaorum
et etiam Salangorum, à meredie verò terram Sarracenorum. Inter
Orientem [Marginal note: Vel Occidentem.] et meridiem terram Huynorum,
et ab Occidente prouinciam Naymanorum, ab Aquilone verò circundatur
Oceano. In parte aliqua nimium est montuosa, et in aliqua campestris,
sed tota ferè admixta glarea plurimum arenosa, nec est in centesima
parte fructuosa. Nec enim potest fructum portare, nisi aquis
fluuialibus irrigetur, quæ ibi sunt rarissimæ. Vnde nec villæ nec
aliquæ ciuitates ibidem reperiuntur, excepta vna, quæ Cracurim
appellatur, et satis bona esse dicitur. [Sidenote: Syra orda.] Nos
quidem illam non vidimus, sed ad dimidiam dietam prope fuimus, cum
apud Syram ordam, quæ curia maior Imperatoris, eorum est, essemus.
Licet autem aliàs infructifera sit illa terra, tamen alendis pecoribus
est apta. In aliqua eius parte sunt aliquæ syluæ modicæ, alia verò
sine lignis est omninô. [Sidenote: Aëris intemperies.] Itaque tam
Imperator quàm Principes, et omnes alij sedent, et cibaria sua
decoquunt ad focum, de boum et equorum stercoribus factum. Ipse quoque
aër inordinatus est ibidem mirabiliter. In media siquidem æstate ibi
tonitrua magna et fulgura fiunt, ex quibus plurimi occiduntur homines,
et eodem quoque tempore cadunt ibidem maximæ niues. [Sidenote: Orda
quid.] Sunt et ibi ventorum frigidissimorum tam maximæ tempestates,
quòd aliquando vix possunt equitare homines. Vnde cùm ante ordam
essemus (sic enim apud eos stationes Imperatoris et Principum
appellantur) præ venti magnitudine in terra prostrati iacebamus, et
videre propter pulueris magnitudinem minimè poteramus. Nunquam ibi
pluit in hyeme, sed frequenter in æstate, et tam modicum, vt vix
posset aliquando puluerem et radicem graminum madefacere. Ibi quoque
maxima grando cadit sæpè. Vnde cum Imperator electus in sede regni
debuit poni, nobis in curia tunc existentibus, tanta cecidit grando,
quod ex subita resolutione plusquam CLX. homines in eadem curia
fuerunt submersi. Res etiam et habitacula plura fuerunt deducta. Ibi
etiam est in æstate subito calor magnus, et repentè maximum frigus.
The same in English.
Of the situation and qualitie of the Tartars land, by Iohannes de
Plano Carpini. Chap. 3.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account