The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02 — John Shaqi
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Tartarorum species.] Mongalorum autem siue Tartarorum forma ab
omnibus alijs hominibus est remota. Inter oculos enim, et inter genas, lati
sunt plus cæteris, genæ quoque satis prominent à maxillis. Nasum habent
planum et modicum, oculos etiam paruos, et palpebras vsque ad supercilia
eleuatas, ac super verticem in modum Clericorum coronas. [Sidenote:
Tonsura.] Ex vtraque parte frontis tondendo, plusquam in medio crines
longos faciunt, reliquos autem sicut mulieres crescere permittunt. De
quibus duas cordas faciunt, et vnamquamque post aurem ligant. Pedes quoque
modicos habent. [Sidenote: Habitus.] Vestes tam virorum quàm mulierum vno
modo formatæ sunt. Pallijs vel cappis vel caputus non vtuntur. Tunicas verò
miro modo formatas portant de buccaramo, vel purpurato, vel baldaquino.
Pellicium habet pilos exterius, sed apertum est à posterioribus. Habet
tamen caudulam vnam vsque ad genua retrò. [Sidenote: Vestes retro caudatæ.]
Vestes suas non lauant, nec lauari permittunt, et maximè à tempore, quo
tonitrua incipiunt vsquequo desinat illud tempus. [Sidenote: Tabernacula.]
Stationes habent rotundas in modum tentorij de virgulis et baculis
subtilibus præparatas. Supra vero in medio rotundam habent fenestram, vnde
ingrediatur lumen, et fumus exire possit: quia semper in medio faciunt
ignem: parietes autem et tecta filtro sunt operta Ostia quoque de filtro
sunt facta Harum quædam subitò soluuntur, et reparantur, et super summarios
deferuntur: quædam verò dissolui non possunt sed in curribus portantur. Et
quocunque siue ad bellum siue aliàs vadunt, semper illas secum deferunt.
[Sidenote: Opes in pecore.] In animalibus valde diuites sunt, vt in Camelis
et bobus capris et ouibus. Iumenta et equos habent in tanta multitudine
quantam non credimus totum mundi residuum habere. Porcos autem et alias
bestias non habent. Imperator ac Duces atque alij magnates in auro et
argento ac serico et gemmis abundant. Cibi eorum sunt omnia, quæ mandi
possunt. [Sidenote: Victus.] Vidimus eos etiam manducare pediculos. Lac
bibunt animalium, et in maxima quantitate, si habent, iumentinum. Porro in
hyeme, quia nisi diuites sint, lac iumentinum non habent, millium cum aqua
decoquunt, quod tam tenue faciunt, vt illud bibere valeant. Vnde quilibet
eorum scyphum bibit vnum vel duos in mane, et quandoque nihil amplius
manducant in die. In sero autem vnicuique datur de carnibus modicum, et
bibunt ex eis brodium. Porrò in æstate quando satis habent de lacte
iumentino carnes comedunt rarò, nisi fortè donentur eisdem, aut venatione
bestiam aliquam ceperint vel auem.
The same in English.
Of their forme, habite, and manner of liuing. Chap. 4.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account