The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Habent autem mores quosdam quidem commendabiles, et quosdam detestabiles.
[Sidenote: [Greek: peitharchia].] Magis quippe sunt obedientes Dominis
suis, quàm aliqui qui in mundo sint homines, siue religiosi siue seculares.
Nam eos maximè reuerentur, nec illis de facili mentiuntur verbis factisue:
rarò vel nunquam ad inuicem contendunt, belláque vel rixæ, vulnera vel
homicidia nunquam inter eos contingunt. [Sidenote: Abstinentia.] Prædones
etiam ac fures rerum magnarum ibi nequaquam inueniuntur, ideoque stationes
et currus eorum, vbi thesauros habent, seris aut vectibus non firmantur. Si
aliqua bestia perdita fuerit, quicunque inuenit eam vel dimittit, vel ad
illos, qui ad hoc positi sum, eam ducit. [Sidenote: Comitas. Temperantia.]
Apud quos ille, cuius est bestia, illam requirit, et absque vlla
difficultate recipit. Vnus alium satis honorat, et familiaritatem ac
cibaria, quamuis apud eos sint pauca, liberaliter satis communicat. Satis
etiam sunt sufferentes, nec cùm ieiunauerint vno die, vel duobus, omninò
sine cibo, videntur impatientes, sed cantant et ludunt, ac si bene
comedissent. In equitando multum sustinent frigus, calorem quoque nimium
patiuntur. Inter eos quasi nulla placita sunt, et quamuis multum
inebrientur, tamen in ebrietate sua nunquam contendunt. Nullus alium
spernit, sed iuuat et promouet, quantum congruè potest. [Sidenote:
Castitas.] Castæ sunt eorum mulieres, nec aliquid inter eos auditur de
ipsarum impudicitia. Quædam tamen turpia satis habent et impudica.
[Sidenote: Insolentia aduersus exteros.] Porrò erga cæteros homines ijdem
Tartari superbissimi sunt, omnesque nobiles et ignobiles quasi pro nihilo
reputantes despiciunt. Vnde vidimus in curia Imperatoris magnum Russiæ
ducem, et filuim regis Georgianorum, ac Soldanos multos et magnos nullum
honorem debitum recipere apud eos. [Sidenote: Iracundia.] Quinetiam Tartari
eisdem assignati, quantumcunque viles essent illos antecedebant, sempérque
primum locum et summum tenebant, imò etiam sæpè oportebat illos post eorum
posteriora sedere. Præterea iracundi sunt, et indignantis naturæ multum
erga cæteros homines, et vltra modum erga eosdem mendaces. In principio
quidem blandi sunt, sed postmodum vt Scorpiones pungunt. [Sidenote:
Fraudulentia.] Subdoli enim et fraudulenti sunt, et omnes homines si
possunt astutia circumueniunt. [Sidenote: Sordes. Temulentia.] Quicquid
mali volunt eis facere, miro modo occultant, vt sibi non possint prouidere,
vel contra eorum astutias remedium inuenire. Immundi quoque sunt in cibo et
potu sumendis, et in cæteris factis suis. Ebrietas apud illos est
honorabilis: cùmque multum aliquis biberit, ibidèmque reijcit, non ideo
cessat, quin iterim bibat. [Sidenote: [Greek: dorodoxia.]] Ad petendum
maximi sunt exactores, tenacissimi retentores, parcissimi donatores.
Aliorum hominum occisio apud illos est pro nihilo.
The same in English.
Of their manners both good and bad. Chap. 5.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account