The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 03 — John Shaqi
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 03Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 03
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Eduardus sextus, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Rex, etc. Omnibus Regibus et
principibus ac dominis, et cunctis Iudicibus terræ, et ducibus eius,
quibuscunque est excellens aliqua dignitas in ea, cunctis in locis quæ sunt
sub vniuerso coelo: Pax, tranquillitas, et honor vobis, terris, et
regionibus vestris quæ imperio vestro subiacent, cuique vestrum quemadmodum
conuenit ei. Proptereà quòd indidit Deus Opt. Max. hominibus præ cunctis
alijs viuentibus; cor et desiderium tale, vt appetat quisque cum alijs
societatem inire, amare, et vicissim amari, beneficijs afficere, et mutua
accipere beneficia studeat, ideò cuique pro facultate sua hoc desiderium in
omnibus quidem hominibus beneficijs fouere et conseruare conuenit, in illis
autem maximè, qui hoc desiderio adducti, à remotis etiam regionibus ad eos
veniunt. Quo enim longius iter eius rei gratia ingressi sunt, eò ardentius
in eis hoc desiderium fuisse declararunt. Insuper etiam ad hoc, nos patrum
maiorúmque nostrorum exempla inuitant, qui semper humanissimè susceperunt
et benignissimè tractauerunt illos, qui tum à locis propinquis, tum à
remotis, eos amicè adibant, eorum se protectioni commendantes. Quod si
omnibus id præstare æquum est, certè mercatoribus imprimis præstari debet,
qui per vniuersum orbem discurrunt, mare circumlustrantes et aridam, vt res
bonas et vtiles, quæ Dei beneficio in regione eorum inueniuntur, ad
remotissimas regiones et regna adferant, atque inde vicissim referant, quòd
suæ regioni vtile ibi repeterint: vt et populi ad quos eunt, non
destituantur commodis quæ non profert illis terra eorum, et ipsi sint
participes rerum quibus illi abundant. Nam Deus cæli et terræ, humano
generi maximè consulens, noluit vt omnia in quauis regione inuenirentur,
quò regio ope alterius regionis indigeret, et gens ab alia gente commodum
aliquod expectaret, ac ita stabiliretur amicitia inter omnes, singulíque
omnibus benefacere quærerent. Hoc itaque ineundæ ac stabiliendæ amicitiæ
desiderio moti viri quidam regni nostri, iter in remotas maritimas regiones
instituerunt, vt inter nostros et illos populos, viam mercibus inferendis
et efferendis aperirent nòsque rogauerunt et vt id illis concederemus. Qui
petitioni illorum annuentes, concessimus viro honorabili et forti, Hugoni
Wilibeo, et alijs qui cum eo sunt seruis nostris fidis et charis, vt pro
sua voluntate, in regiones eis priùs incognitas eant, quæsituri ea quibus
nos caremus, et adducant illis ex nostris terris id quo illi carent. Atque
ita illis et nobis commodum inde accedat, sítque amicitia perpetua, et
foedus indissoluble inter illos et nos, dum permittent illi nos accipere de
rebus, quibus superabundant in regnis suis, et nos concedemus illis ex
regnis nostris res, quibus destituuntur. Rogamus itaque vos Reges et
Principes, et omnes quibus aliqua est potestas in terra, vt viris istis
nostris, transitum permittatis per regiones vestras. Non enim tangent
quicquam ex rebus vestris inuitis vobis. Cogitate quòd homines et ipsi
sunt.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account