The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 04Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 04
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
scriptoribus, et tabulis aliquot (licŔt rudius depictis) certum habeo.
Polum etiam Magnetis haud longŔ vltra Tabin situm esse, certis Magnetis
obseruationibus didici: circa quem et Tabin plurimos esse scopulos,
difficilÚmque et periculosam nauigationibus existimo: difficiliorem tamen
ad Cathaium accessum fore opinor, ea pua nunc vÝa in Occidentem tentatur.
Propinquior enim fiet hŠc nauigatio polo Magnetis quÓm altera, ad quem
propi¨s accedere non puto tutum esse. [Sidenote: Quo propius ad polum
acceditur, e˛ directorium Nauiticum magis a Septentrione deuiat.] Quia ver˛
Magnes alium quam Mundi polum habet, quo ex omni parte, respicit: quo
propi¨s ad eum acceditur, e˛ directorium illud Nauticum magnetis virtute
imbutum, magis Ó Septentrione deuiat, nunc in Occidentem, nunc in Orientem,
prout quis vel orientalior, vel occidentalior est illo Meridiano qui per
vtrumque polum Magnetis, et Mundi ducitur, Mirabilis est hŠc varietas, et
quŠ nauigantem plurim¨m fallere potest, nisi hanc Magnetis inconstantiam
n˛rit, et ad poli, eleuationem per instrumenta subinde respiciat. In hac re
si non sit instructus D. Arthurus, aut ea sit dexteritate, vt deprehenso
errore eum inuenire et castigare possit timeo ne deuias faciat ambages,
tempus ilium fallat, et semiperacto negotio, Ó gelu prŠoccupetur: Aiunt
enim Sinum illum forti¨s quotannis congelari. Quod si contingat: hoc quod
consultius mihi visum fuit, proximum illi erit refugium, vt in eo sinu,
ijsque fluminibus quŠ dixi, portum quŠrat et per Legatum aliquem, cum magno
Cham nomine SerenissimŠ ReginŠ, notitiam, amicitißmque contrahat: quam
opinor Maximo orbis Imperatori gratam, imo gratissimam fore propter
remotissima commercia. [Sidenote: Bautisus et Oechardus maxima flumina in
hunc Sinum illabuntur.] Opinor ab ostijs Bautisi et Oechardi fluminum
maximorum, vsque ad Cambalu Regiam summam Chami, non vltra 300. milliaria
Germanica esse, et iter sumendum per Ezinam vrbem regni Tangut, quŠ 100.
tant¨m milliarijs Germanicis ab ostijs distare videtur, et paret Magno
Cham.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account