The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 04Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 04
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Postulata Mercatoris de quibus certior fieri cupit.] Valde
optarem cognoscere, quÓm altŔ communiter exurgat Šstus maris in eo MoscouiŠ
portu quem vestri pro statione habent, et in alijs vers¨s orientem locis
vsque ad Tabin. Item, an mare in hoc districtu semper in vnam partem,
videlicet Orientem, aut Occidentem fluat, an ver˛ pro ratione Šstuum fluat
et refluat, in medio inquam canali, hoc est, an ibi, sex horis in occasum,
et iterum sex in ortum fluat, an ver˛ semper hi eandem partem: aliŠ enim
speculationes non parum vtiles hinc dependent. Idem optarem Ó D. Frobiscero
in occidentem obseruari. Quod ad sinum Merosro, et Canadam, ac Nouam
Franciam attinet, ea in meis tabulis desumpta sum ex quadam Tabula marina,
quŠ Ó quodam sacerdote ex earum ditionum Naucleri peritissimi Galli
descriptione excerpta fuit, et illustrissimo Principi Georgio ab Austria
episcopo Leodiensi oblata. Non dubito, quin quantum ad littorum situm
attinet et poli eleuationem, ad veritatem ea quÓm proximŔ accedant. Habebat
enim ea tabula prŠter scalam graduum latitudinis per medium sui extensam,
aliam prŠterea praticularem NouŠ FranciŠ littoribus adiunctam, qua
deprauatŠ latitudines, occasione, erroris Magnetis ibi commissŠ,
castigarentur. Iacobi Cnoyen Buscoducensis itinerarium per omnem Asiam,
Affricam, et Septentrionem, olim mihi Amicus AntuerpiŠ ab alio mutu˛
acceptum communicauit, eo vsus sum, et reddidi: post multos annos eundem ab
amico repetij et reminisci ille non potuit Ó quo accepisset. Gulielmi
Tripolitani et Ioannis de plano Carpini scripta non vidi, tant¨m excerpta
ex illis quŠdam in alijs scriptis libris inueni. AbilfadŠ Epitome gaudeo
verti, vtinam cit˛ habeamus.
HŠc (mi Domine) tuis repondenda putaui: si quid est aliud quod Ó me
desideres, libentissimŔ tibi communicabo: hoc vicissim amanter Ó tua
humanitate petens, vt quŠ ex vtriusque nauigationis cursu obseruata
nancisci poteris, mihi communices, penes me pro tuo arbitrio manebunt
omnia, et quŠcunque inde collegero, fideliter ad te perscribam, si forte ad
pulcherrimum, vtilissim˙mque orbi Christiano hoc nauigationis institutum
aliquid opis et consilij adferre possint. Bene vale, vir doctissime.
Duisburgi in Cliuia. 28. Iulij 1580.
[Sidenote: Dulce mare inter Nouam Zemblam et Tabin suspicatur.] Redeunte
Arthuro, quŠso discas ab illo quŠ optaui, et num aticubi in suo itinere,
dulce mare, aut parum salsum inuenerit: suspicor enim mare inter Noua
Zembla, et Tabin dulce esse.
T.H. paratissimus quantus quantus sum,
Gerardus Mercator.
The same in English.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account