The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 05: Central and Southern EuropeHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 05: Central and Southern Europe
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
concessa donatio est, in æquè libera potestate sita est ad omnes terras
ditionesque Imperio vestro subiectas, com mercibus suis tam per mare quàm
per terras eundi et redeundi, atque inuictissimæ Cæsareæ vestræ
celsitudinis confoederatis, Gallis, Polonis, Venetis, atque adeo regis
Romanorum subditis largita vnquam aut donata fuit, celsitudinem vestram
rogamus ne tam singularis beneficentiæ laus in tam angustis terminis duorum
aut trium hominum concludatur, sed ad vniuersos subditos nostrus diffusa,
propagatáque, celsitudinis vestræ beneficium eò reddat augustius, quò
eiusdem donatio latiùs patebit, et ad plures pertinebit. Cuius tam
singularis in nos beneficij meritum, eò erit celsitudini vestræ minùs
poenitendum, quò sunt merces illæ, quibus regna nostra abundant, et aliorum
principum ditiones egent, tam humanis vsibus comodæ támque necessariæ,
nulla gens vt sit, quæ eis carere queat, proptereáque longissimis,
difficillimísque itineribus conquisitis non vehementer gaudeat. Cariùs
autem distrabunt alijs, quo ex labore suo quisque victum et quæstum
quæritat, adeo vt in earum acquisitione vtilitas, in emptione autem ab
alijs onus sit. Vtilitas celsitudinis vestræ subditis augebitur liberâ hac
paucorum nostrorum hominum ad terras vestras perfectione: onus minuctur,
profectionis, quorumcúnque subditorum nostrorum donatione. Accedet præterea
quæ à nobis in celsitudinis vestræ subditos proficiscetur, par, æquáque
mercium exercendarum libertas, quoties et quando voluerint ad regna
dominiáque nostra mercaturæ gratia accedere. Quam celsitudini vestræ
pollicemur tam amplam latéque patentem fore, quàm est vlla à
confoederatorum vestrorum vllis principibus antedictis, regibus videlicet
Romanorum, Gallorum, Polonorum, ac republica Veneta, celsitudinis vestræ
subditis vllo vnquam tempore concessa et donata. Qua in re si honestæ
petitioni nostræ inuictissima Caæsarea vestra celsitudo dignabitur
auscultate, faciétque vt acceptis nostris literis intelligamus gratum nè
habitura sit quod ab ea contendibus et rogamus, ea proposita præstitáque
securitate, quæ subditos nostros quoscúnque ad dominia sua, terra, maríque
proficiscentes, indéque reuerentes tutos et secures reddat ab omni
quorumcúnque subditorum suorum iniuria, efficiemus, vt quæ Deus opt. max.
in regna dominiáque nostra contulit commoda (quæ tam singularia sunt,
omnium vt principum animos pelliceant ad amicitiam, summæque necessitudinis
coniunctionem nobiscum contrahendam, stabiliendámque quo liberius tantis
summi Dei beneficijs fruantur, quibus carere nequeunt) nostri subditi ad
regna dominiáque Celsitudinis vestræ aduehunt tam affluenter támque
cumulate, vt vtríque incommodo prædicto necessitatis et oneris plenissimè
succurratur. Facit prætereà singularis ista Celsitudinis vestræ in nos
Gentémque nostram summæ beneuolentiæ significatio ac fides, vt eandem, in
causam quorumdam subditorum nostrorum, qui captiui triremibus vestris
detinentur, interpellemus, rogemúsque, vt quoniam nullo in celsitudinem
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account