The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 05: Central and Southern EuropeHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 05: Central and Southern Europe
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
10 Item, si Angli, et ad Angliam pertinentium locorum mercatores et
interpretes, in vendendis et emendis mercibus fideiussionibus et rebus
aliquid negocij habuerint, ad iudicem veniant, et in librum inscribi
faciant negotium, et si voluerint, literas quóque accepiant à iudice,
propterea quòd si aliquid inciderit, videant librum et literas, et secundum
tenorem eorum perficiantur negocia eorum suspecta: si autem néque in librum
inscriberentur, néque literas haberent, iudex falsa testimonia non
admittat, sed secundúm iustitiam legem administrans non sinat illos
impediri.
11 Item, si aliquis disceret, quod isti Christiani nostræ fidei Muzulmanicæ
male dixerint, et eam vituperijs affecerint, in hoc negocio etiam et alijs,
testes falsi minimè admittantur.
12 Item, si aliquis eorum aliquod facinus patraret, et fugiens non possit
inueniri, nullus nisi esset fideiussor pro alterius facto retineatur.
13 Item, si aliquod mancipium Anglicum inueniretur, et consul eorum peteret
illud, examinetur diligenter mancipium, et si inuentum fuerit Anglicum,
accipiatur, et reddatur Anglis.
14 Item, si aliquis ex Anglis huc venerit habitandi aut mercandi gratiâ,
sine sit vxoratus, siue sit sine vxore, non saluat censum.
15 Item, si in Alexandria, in Damasco, in Samia, in Tunis, in Tripoli
occidentali, in Aegypti portubus et in alijs omnibus locis, vbicúnque
voluerint facere Consules, faciant: Et iterum si voluerint eos mutare, et
in loco priorum consulum alios locare, liberè faciant, et nemo illis
resistat.
16 Item, si illorum interpres in arduis negotijs occupatis abesset, donec
veniret interpres, expectetur, et interem nemo illos impediat.
17 Item, si Angli inter se aliquam litem haberent et vellent ad suos
consules ire, nemo resistat illis, sed liberè veniant ad Consules suos, vt
secundùm mores eorum finiatur lis orta.
18 Item, si post tempus aut datum huius priuilegij, piratæ, aut alij aliqui
liberi gubernatores nauium per mare vagarites, aliquem ex Anglis ceperint,
et trans mare vel cis mare venderint, secundùm iustitiam examinetur: et si
Anglus inuentus fuerit, et religionem Muzulmanicam assumpserit, liberè
dimittatur: si autem adhuc esset Christianas, Anglis reddatur, et emptores
suam pecuniam ab illo petant, à quo emerant.
19 Item, si nostræ Cæsareæ Celsitudinis naues armatæ exiuerint ad mare, et
ibi inuenerint naues Anglicas merces portantes, nemo impediat illas, imò
amicè tractentur, et nullum damnum faciant illis: Quemadmodum Gallis,
Venetis, et cæteris nobiscum con foederatis regibus, et principibus
priuilegium, et articulos priuilegijs dedimus, et concessimus, simili modo
his quòque Anglis priuilegium et articulos priuilegijs dedimus et
concessimus, et contra legem diuinam, et hoc priuilegium, nemo vnquam
aliquid audeat facere.
20 Item, si naues magnæ, et paruæ in itinere et loco vbi stant
detinebuntur, nemo illos audeat impedire, sed potius auxilio sint illis.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account