The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 05: Central and Southern EuropeHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 05: Central and Southern Europe
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
confoederatis priuilegia et mandate Cæsarea super foedus sanctissimum
dedissemus, sic præfatæ quoque Reginæ priuilegium et mandata Cæsareæ
vt daremus, nostræ Cæsareæ celsitudini placeret. Quare secundùm nostram
beneuolentiam et gratiam innatam, optata suæ maiestatis apud nos grata
fuere: Et hoc nostrum priuilegium iustitijs plenum dedimus maiestata suæ:
Et Beglerbegis, Zanziacbegis famulis nostris, et Kazijs, id est, iudicibus,
et omnibus teloniatoribus omnium locorum, portuum, et vadorum firmiter
mandamus, vt donec ex parte præfatæ reginæ foedus, et pax, et eorum
conditiones articulíque (vt conuenit) custodiuntur et seruantur, nostræ
quóque Cæsareæ celsitudinis mandata sunt:
[Sidenote: Articuli huius priuilegij.] 1 Vt præfatæ Reginæ homines, et
subditi eius quibusuis rebus et mercibus, oneribus et suppellectilibus per
mare in magnis et paruis nauibus, per terram autem homines cum oneribus et
pecoribus, securè et pacificè ad nostras ditiones Cæsareas veniant, et nemo
illis noceat, sed securè et sine aliquo impedimento negocientur, et in suis
statibus et conditionibus permaneant.
2 Item, si præfeti homines et mercatores in suis rectis vijs et
negociationibus aliquo modo caperentur, sine aliqua tergiuersatione
dimittantur liberentúrque.
3 Item, si naues eorum ad aliquos portus et loca venire voluerint, pacificè
omni in tempore, et sine impedimento veniant, et discedant in sua loca.
4 Item, si in tempestatibus maris naues eorum essent in periculo et auxilio
opus esset illis, naues nostræ Cæsareæ celsitudinis, earúmque homines, et
aliornm naues hominésque statim auxilium et opem ferant illis, mandamus.
5 Item, si edulia suis pecunijs emere voluerint, nemo resistat illis, sed
sine impedimento edulia emant.
6 Item, si infortunium maris naues eorum in terram proiecerit, Begi et
iudices, et cæteri nostri subditi sint auxilio illis, merces et res eorum
quæ remanserint iterum reddantur illis, et nemo impediat illos.
7 Item, si præfatæ reginæ homines, eorum interpretes, et mercatores, siue
per terram, siue per mare mercandi gratiâ ad nostras ditiones venire
velint, legitimo telonio, et vectigali reddito, pacificè vagentur,
capitanei et reges maris et nauium, et aliud genus hominum per mare
vagantium in personis, et rebus eorum, pecoribúsque, ne noceant illis.
8 Item, si aliquis ex Anglis debitor, aut ære alieno esset obstrictus,
inueniríque non possit, ratione debitorum alterius nullus nisi esset
fideiussor capiatur aut impediatur.
9 Item, si Anglus testamentum fecerit, et sua bona cuicúnque legauerit,
illi dentur bona illius, et si sine testamento moreretur, consul eorum
cuicúnque sociorum mortui hominis dixerit debere dari, illi, dentur bona
mortui hominis.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account