The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Singulis autem annis in die coenae Domini in Parascheue, et in vigilia
Paschae, tribus his diebus manet Tabernaculum hoc apertum continue, et patet
omnibus Christianis gentibus accessus, alias vero non per annum sine
redditione tributi. Intra Ecclesiam, prope parietem dextrum, est Caluariae
locus, vbi crucifixus pependit Christus Dominus. [Sidenote: Tumba Godefridi
de Bollion.] Per gradus ascenditur in hunc locum, et est rupis velut albi
coloris, cum aliqua rubedine per loca commixta, habens scissuram, quam
dicunt Golgotha, in qua maior pars preciosi sanguinis Christi dicitur
influxisse: vbi et habetur altare constructum, ante quod consistunt tumbae
Godefridi de Bullion, et aliorum Regum Christianorum, qui circa annum
incarnationis Domini, 1100. debellauerunt et obtinuerunt sanctam vrbem cum
tota patria ex manibus Sarracenorum, et per hoc conquisierunt sibi magnum
nomen, vsque in finem saeculi duraturum. [Sidenote: Psal. 74. 12.] Prope
ipsius crucifixionis locum continetur literis. Graecis hoc scriptum: [Greek:
ho theos basileus haemon pro aionos eirgasato sotaerian en mesoi taes gaes].
hoc est dicere, Deus Rex noster ante secula operatus est salutem in medio
terrae. Item directe in loco, vbi crux sancta stetit cum Christo rupi
infixa, habetur hoc exaratum in saxo rupis: [Greek: ho horais esi basis taes
piseos ton kosmon], hoc est, quod vides fundamentum est fidei mundi.
[Sidenote: Iterum taxit ignorantiam vulge. Regina Helena Anglia.] Haud
remote ab hoc Caluariae monte, habetur et aliud altare, vbi iacet columna
flagellationis Domini, cui stant de propinque et ali coaelumnae quatuor de
Marmore aquam iugiter resundantes, et (secundum opinionem simplicium)
passionem innocentem Christie deflentes. Est sub isto altari crypta, 42.
granduum profunda, vbi sancta Helena Regina reperit tres cruces, videlicet
Christi, et latronum cum eo crucifixorum, ac etiam clauos crucis Domini in
cryptae pariete.
In medio autem chori huius Ecciesiae, est locus pauimenti stratus mire et
pulchre, ad integram compassi figuram vbi depositum corpus Christi de cruce
Ioseph ab Aramathia cum suis adiutoribus lauit et condiuit aromatibus. Item
infra Ecclesiam a septentrionali parte ostenditur locus, vbi Christus
Magdalenae apparuit post suam resurrectionem, quando eum credidit
hortulanum.
[Sidenote: Indorum Capella sive subditorum praesbiteri Ioannis.] A dextro
autem latere ad ingressum Ecclesiae, habentur gradus 18. sub quibus est
Capella Indorum, vbi soli peregrini de India per sacerdotes suos cantant
iuxta ritum suum Missas, celebrantque diuina. Missam faciunt quidem
breuissimam, conficientes in principio verbis debitis sacramentum corporis
et sanguinis Christi de pane et vino, ac postea paucis orationibus additis,
totum oratione Dominica concludunt officium. Hoc autem verum est, quod cum
maxima attentione, reuerentia, humilitate et deuotione se gerunt et
continent diuinis.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account