The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: An Ierusalem sit in medio mundi.] Porro illud, quod quidam
peruulgauerunt, aut opinati sunt, Iudaeam aut Ierusalem, vel Ecclesiam istam
consistere in medio totius mundi, propter praedictam scripturam, (in medio
terrae) hoc intelligi non potest localiter ad mensuram corporis terrae: Nam
si ad terrae latitudinem, quam aestimant inter duos polos, respiciamus,
certum est Iudaeam non esse in medio, quod tunc esset sub circulo aequatoris,
et esset ibi semper aequinoctium, et vtrumque polorum staret iis in
horizonte. Quod vtique non est ita, quod existentibus in Iudaea eleuatur
multum polus arcticus.
Rursus si ad terrae longitudinem spectemus, quae aestimari potest a Paradiso
terrestri, scilicet a digniori et latiori terrae loco, versus eius Nadir,
scilicet versus locum sibi in Sphaera terrae oppositum, tunc Iudaea esset ad
Antipodes paradisi, quod apparet ita non esse, quod tunc esset viatori de
Iudaea ad Paradisum tendentis aequa itineris mensura, siue tenderet versus
Orientem, siue versus Occidentem. Sed hoc non est verisimile nec verum,
sicut probatum constat per experientiam multorum. Mihi autem videtur, quod
praefata Prophetae scriptura, potest exponi, in medio terrae, id est, circa
medium nostri habitabilis, videlicet vt Iudaea sit circa medium inter
Paradisum et Antipodes Paradisi, distans tantum ab ipso Paradiso in oriente
96. gradibus, prout ego ipse per viam orientalem tentaui; quanquam de hoc
non videtur de facili plena certitudo haberi; eo quod in longitudine coeli
nullae stellae manent immobiles, sicut in latitudine manent poli semper fixi.
Vel potest ita exponi, quod Dauid qui erat Rex Iudaea, dixit in medio terrae,
hoc est, in principali ciuitate terrae suae Ierusalem, quae erat ciuitas
regalis, siue sacerdotalis terrae Iudeae: vel forte spiritus sanctus, qui
loquebatur per os prophetae in hoc verbo vult intelligi non corporeum aut
locale, sed totum spirituale, de quo intuitu nihil ad praesens est
scribendum,
CAPVT. 15.
De tribus alijs Ecclesijs, et specialiter de templo Domini.
Vltra duo stadia ab Ecclesia ad Meridiem sancti sepulchri habetur magnum
hospitale sancti Ioannis Hierosolymitani, qui caput et fundamentum esse
dignoscitur ordinis hospitaliorum modo tententium Rhodum insulam: in quo
recipi possunt omnes Christiani perigrini cuiuscunque sint conditionis, seu
status, vel dignitatis. Nam Sarraceni pro leui cura anxij rumoris,
prohibent ne apud quenquam suorum Christianus pernoctet. Ad sustentationem
aedificij huius hospitalis, habentur in eo 124. columnae marmoreae, et in
parietibus distincti 54. pilarij. Satis prope hunc locum in orientem, est
Ecclesia quae dicitur, de Domina nostra magna: et inde non remote alia, quae
dicitur nostrae Dominae latinorum, aedificata super locum, vbi Maria
Magdalene, et Maria Cleophae cum alijs pluribus, dum Christus cruci
affigebatur, flebant et dolores lamentabiles exercebant.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account