The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Item in ciuitate Tiberiade, quae est prope hoc mare habetur in veneratione
mensa illius coenae, quam in Emaus castello Christus caenauit, cum ab oculis
commensalium euanuit. Hic de prope monstratur mons ille fertilis, mons ille
pinguis, in quo de paucis panibus, et de paucioribus piscibus iussu Christi
fuerunt saturati, quinque millia hominum.
Ad initium autem praedicti maris iuxta villam Capernaum habetur fortius
castrum totius terrae promissionis, in quo dicitur nata fuisse sancta Anna
mater virginis Mariae.
[Sidenote: Damascus.] Praedictis itaque Christi vestigijs, et terrae sanctae
locis a peregrino cum deuotione cordis et reuerentia debita visitatis, si
desiderat reuerti, posit illud facere per Damascum; quae est ciuitas longa,
nobilis, et grandis, ac plena omnium rerum mercimonijs, cum tamen distat a
portu maris tribus plene dietis, per quod spacium itineris, cuncta
traijciuntur a suis equis, Dromedarijs, et Camelis: et putatur a plerisque
narrantibus fundata in loco vbi Cain protoplaustorum filius Abel fratrem
suum occidit.
A Damasco de propinquo est mons Seyr, ciuitas grandis firmata duplicibus
muris ac populosa nimis, in qua sunt multi in arte Physica famosi professi.
Item a Damasco haud remote distat castrum satis munitum, et firmum, quod
Derces est nominatum. Habent autem in illis, et vlterioribus partibus hunc
vsum: si quando castrum ab hostibus fuerit sic obsessum, quod Dominus eius
non possit emittere nuncium amico suo remote moranti, recipit columbam olim
in castro, vel domo amici natam, vel educatam, quam hic sibi per certam
prouisionem allatam detinuit incaueatam, et scriptas quas vult literas
alligans collo columbae, dimittit liberam volare, quae protinus festinat ad
focum propriae natiuitatis. Sicque videtur cognosci in illo castro quid
agatur in isto.
[Sidenote: Villa Sardenay.] Caeterum peregrinus a Damasco reuertendo, in
quinque leucis venit Sardenay, quae est villa in alta rupe, cum multis
Ecclesijs religiosorum Monachorum, et sanctarum monialium fidei Christianae.
In quarum vna coram maiori altari in tabula lignea erat olim imago
beatissimae virginis Mariae non sculpta sed depicta in plano spacio. Ex hoc
reditur per valles Bokar fertiles et pro pascendis pecorum gregibus
exuberantes: et intratur in montana vbi copiositas est fontium qui effluunt
impetu de Libano. Ibique decurrit fluuius Sabbatayr, sic dictus quod diebus
Sabbatis euidenter rapidius transit, quam alijs sex diebus.
Peruenitur hinc ad satis altum montem, prope Tripolim ciuitatem, in qua ad
praesens plures Christiani Catholicae fidei habitant iugo infidelium nimis
oppressi. [Sidenote: Sur, vel Tyrus.] Ex hoc loco sibi deliberet
peregrinus, quem sibi maris portum accipiat ad repatriandum, videlicet
Beruth, an Sur vel Tyrum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account