The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Credunt etiam Saraceni, omnia esse vera, quae Deus ore prophetarum est
locutus, sed in diuersitate, quia nesciunt specificari, imo specificanti
contradicerent defacili, vel negarent. Inter omnes prophetas ponunt quatuor
excellentiores, quorum supremum et excellentissimum fatentur Iesum Mariae
Virginis filium, quem et asserunt, sermonem, vel loquelam, vel spiritum
Dei, et pronunciatorem sententiarum Dei, in iudicio generali futuro, et
missum a Deo ad Christianos docendos.
Secundo loco Abrahamum dicunt fuisse verum Dei cultorem, et amicum.
Tertium dant Mosi locum tanquam prolocutori Dei Misso specialiter, ad
instruendos Iudaeos.
Quartum volant esse Mahomet, sanctum, et verum Dei nuncium ad seipsos
missum, cum lege diuina in dicto libro plene contenta. Tenent itaque
indubitate, quod beata Maria Iesum peperit, et concepit virgo manens
intacta, ac libenter loqui audiunt de incarnatione in ipsa facta per
annunciationem Gabrielis Archangeli. Nam et Alcharon eorum dicit, ad
salutationem Angeli virginem expauisse, quod tunc erat in partibus Galileae
incantator, Turquis nomine, qui per susceptam sibi formam Angeli plures
virgines deflorauerat, et beatam Virginem conuenisse Angelum, an esset
Turquis. Refert quoque eam peperisse sub palma Arbore, vbi habebatur
praesepe bouis, et asinae, et illic prae confusione puerperij, et verecundia
ac dolore, fuisse in proximo desperatam, et infantulum in consolationem
matris dixisse, mater ne timeas, Deus in te effudit secreta ad saluationem
Mundi. Haec et his similia multa ibi scribuntur figmenta, et isti plura
inter se narrando componunt, quae hoc loco ventilanda non sunt.
Et dicit liber Iesum sanctissimum omnium Prophetarum fuisse veracem in
dictis et factis, benignum, pium, iustum, et ab omni vitio penitus alienum:
Sanctum quoque Ioannem Euangelistam post praedictos Prophetas fuisse alijs
Sanctiorem, cuius et Euangelium fatentur esse plenum salutari, ac veraci
doctrina, et ipsum Sanctum Ioannem illuminasse caecos, leprosos mundasse,
suscitasse mortuos, et in coelum volasse viuentem. Erat enim (prout dicit)
plus quam Propheta, et absque omni peccato, contradicente eodem de seipso,
si dixerimus quod peccatum non habemus, veritas in nobis non est: vnde et
si quando Sarraceni tenent scriptum Euangelij Sancti Ioannis, aut illud
beati Lucae, missus est Angelus Gabriel, eleuant ambabus manibus pro
reuerentia super caput et super oculos id ponentes, et osculantur quam saepe
cum summa deuotione. Nonnulli etiam eorum in Graeco, aut Latino literati
consueuerunt cum deuotione cordis id lectitare.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account