The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Idem liber dicit Iudaeos perfidos fuisse, quod Iesu eis primum misso a Deo,
et multa miracula facienti credere noluerunt, quodque per ipsum tota gens
Iudaeorum fuit digne decepta, et merito illusa hoc modo. Iesus in hora dum
Iudas eum pro signo traditionis osculabatur, posuit per Metamorphosin
figuram suam, in ipsum Iudam, sicque Iudaei in ambiguo lumine nocturni
temporis, pro Iesu Iudam capientes, ligantes, trahentes, deridentes, in
fine crucifixerunt, putantes se omnia facere Iesu, qui protinus capto et
ligato Iuda, viuus ascendit in caeelum, descensurus iterum viuus ad iudicium
in die finali.
Et addit, Iudaeos falsissime vsque hodie nos Christianos suo mendacio
decipere, quo dicunt se Iesu crucifixisse quem non tetegerunt. Hinc errorem
tenent Sarraceni obstinati: et quoddam argumentum inire conantur. Nam si
Deus (aiunt) permisisset Iesum, innocentem, et iustum ita miserabiliter
occidi, censuram suae summae iustitiae minuisset. [Sidenote: Conuersio
Saracenorum non desperanda.] Sed cum ipsi, vt supradictum est, in tenebris
ambulant, idcirco ignorantes Dei iustitiam, statuere volunt iustitiam, imo
iniustitiam quam fabricant in corde suo, quia nos de cruce Christi scriptum
nouimus, benedictum est lignum per quod fit iustitia. Isti tamen quod in
aliquibus appropinquant verae fidei, multi quandoque eorum inuenti sunt
conuersi, et plures adhuc de facili conuerterentur, si haberunt
praedicatores, sincere eis verbum tractantes, quippe cum iam fateantur legum
Mahometi quandoque defecturam, sicut nunc perijt lex Iudaeorum, et legem
Christianorum vsque in finem seculi permansuram.
CAPVT 22.
De vita, et nomine Mahometi.
Promisi in superioribus aliquid narrare de vita Mahometi legislatoris
Sarracenorum, prout vidi in scriptis, vel audiui in partibus illis. Itaque
Macho, siue Machon, vtrum in secunda syllaba scribatur N, litera, vel non
idem refert: et si tertia syllaba addatur, et dicatur Machomet, vel etiam
quarta, Machometus, nihil differt, quod semper idem nomen representat. Ipsi
tamen illum saepius nominant Machon. Putatur autem istum Mahomet habuisse
generationis ortum de Ismael Abrahae filio naturali de concubina Agar, vnde
et vsque hodie quidam Sarracenorum dicuntur Ismaelitae, alij Agareni: sed et
quidam Moabitae, et Ammonitae, a duobus Loth filijs Moab et Amon, genitis per
incestum de proprijs filiabus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account