The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Est autem et ibi ciuitas Landania, de qua nonnulli dicunt quod Noe illam
fundauerat, et ciuitas magna Hany, in qua tempore Christianorum mille
habebantur Ecclesiae.
In illa Armenia sub Imperio Persiae est famosa ciuitas Tauris, vbi de
mercimonijs ponderalibus fit inestimabilis mercatura. Hinc ad decem diates
ad Orientem habeatur ciuitas Zadona, in ea Imperator Persarum moratur, et
est in eodem imperio ciuitas valde magna Cassach, quae recto itinere dicitur
store ab Hierosolymis 55. dietis. Geth ciuitas imperialis, et melior totius
Persiae in hac terra noscitur esse, cum tamen Carnaa sit satis maior.
Circa fines Persiae in terra Sennaar, est illa quae olim dicebatur Babylonia,
nec apparet ibi aliquid, quam ruinae grandis et vetustae cuitatis, quae ab
hominibus est deserta, sed a Draconibus inhabitata, et alijs animalibus, et
volucribus venenosis. Hanc terram tenet Imperator Persarum, vt supra dixi.
Etiam intra fines Persiae, est terra, vbi sanctus Iob patiens morabatur, quae
modo dicitur terra Sues, in cuius montanis inuenitur Manna, quod venditur
in Apothecis. Hunc terrae Sues contiguatur Chaldaea, quae non est magna,
quamuis nobilis regio habeatur. Et ab ista intratur Amazonia.
Amazonia est modica insula, quam absquae viris sofae regunt et inhabitant
mulieres: cuius rei prima causa haec fuit.
Olim cum insula communiter a viris, et mulieribus habitabatur, Rex eius
dictus Colopius cum omnibus nobilibus suis in bello contra Regnum Scithiae
occisus fuit. Audientes igitur nobilium vxores ipsius insulae se viduatas,
super his, in doloroso furore animi ad plures congressiones occiderunt et
fugauerunt omnes aliarum mulierum maritos, ne scilicet sua ingennitas
subiaceret voluntati, et potestati plebis. Et tandem post reformatam inter
se pacem mulieres inito consilio statuerum se solas absque viris dominari
in terra, atque ex tunc sumi sibi regimen per certam electionis formam quae
robusta, agilis, sapiens, iuuenis, ac valens apparet in armis.
Sciendum tamen est, extra hanc insulam flumen esse, et alias modicas
insulas, quarum vna dicitur Carmagite, de quibus licitum est ijs accessire
viros, et amasios bis in anno, ita vt nulla moram trahat septem dierum
naturalium sub poena indubitata occisionis. Infantem masculum nutrire licet
quoadusque per se comedat et gradiatur, tunc transmittendus est in domum
paternam. Generosae natae puellae aufertur ignito cultro vber sinistrum pro
scuto gerendo, degeneri dextrum, ad sagittandum de arcu Turco.
Regina cum consiliaribus et officialibus suis regit sapienter et bene
terram, et seruat omnes sibi sub districta obedientia, per leges, et
poenas, et amendas conscriptas. Et cum circumiacentium insularum Reges
contra se ad inuicem proeliari solent, tunc Regina Amazoniae cum suis
Nobilibus ab vna parte pro magno stipendio vocari solet in adiutorium, vbi
et inuentae sunt sapientes in consilijs, probae in armis, acres in
conflictibus, et in omnibus Curiae actibus bene valentes.
CAPVT. 26.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account