The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Attamen tales, si vellent, de facili videre possint suum errorem. Quia
quicunque natus in vna ciuitate, vel patria, si tantummodo moueat se ad
proximam ciuitatem, inueniet ibi procul dubio aliquam differentiam, vel
diuersitatem in idiomate linguae, vel in modo loquendi, in moribus hominum,
in occupationibus, in legibus, in consuetudinibus, vel etiam in agrorom
fructibus, in arborum frugibus, seu in his quae gignuntur in terra, in aere,
et in aquis.
Si ergo aliqualiter inueniri possit differentia in proximo, quanto maior
sit distantia, tanto maior differentia aestimandi est in remoto, vel in
remotiori, seu remotissimo loco. Vnde ego, quia in praecedente parte
tractatus narrare coepi aliqua, quae in his, et in peregrinatione mea vsque
in terram promissionis sanctam vidi, de quibus etiam potest, et poterit
constare multis, qui in partibus nostris eadem peregrinatione me
praecesserunt, et secuti sunt, procedam in describendo aliqua illorum, quae
vidi et percepi in deambulatione mea, qua peragraui multas alias terras, et
perlegi multas vndas, vsque in multorum hoc tempus annorum, et propter
insipientes, et discredentes non tacebo. Sed nec propter credentes nec
sapientes satis mouebor; tamen vt diuersa Dei opera qui respicere non
possunt oculo, saltem legant, vel audiant ex hoc scripto. Pauca vtique vidi
horum quae sunt, sed pauca horum quae vidi, narrabo.
CAPVT. 25.
De Armenia, Persia, et Amazonia.
De regionibus quae Iudeae contiguantur, scilicet Arabia, Aegypto et Syria,
statui modicum vltra narrare, relinquens hunc locum narrandi alijs
peregrinis. Et festinans ad terras remotiores, Armeniam minorem, non per
singulas ciuitates, sed celeriter transiens, vidi a remotis amplum castrum
vocatum Dei espoyer de quo mihi sustinui dici, quod sit vastum, et a
nemine, habitatum, nisi a fantastica quadam Domina, seruante in medio
maioris aulae super perticam, volucrem rapacem, quae dicitur Latine
accipiter, vel huiusmodi: quam auem, si aliquis hominum ingrediens se
custodire peruigil absque vlla somnolentia per septem continuos dies et
noctes posset, ipsa Domina in fine facti apparens concederet illi
quantamcunque faceret petitionem terrae, commodi, vel honoris, sed si
obdormiret, periret. Huic tamen dicto parum curaui accommodare aurem, nisi
quod communiter dicebatur, in bene transacto tempore praedicta fuisse
tentata per duas personas, vnum Regem, et alterum Pastorem. Et Regi quidem
quod indebitam fecit petitionem, vile successit negotium, pastori peroptime
successit negotium.
In Armenia maiori, est magna et bona ciuitas Artyron ad dietam prope
fluuium Euphratem. Et sunt ibi duo montes euecti valde, vnus Sabissatele,
alter Ararath, quorum vltimus habet per anfractius, et periodos per
ascensum viae, fere 7. leucas, et quasi omni tempore est plenus niue.
In illo loco fertur quicuisse Arca diluuii, cuius vnicus asser monstratur,
in Ecclesia Monachorum ad montis pedem habitantium; attamem nullus hominum
pro frigore nimio attentare praesumit ascensum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account