The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Optimi Diamantes de India assimulantur in colore multum christallo, sed
sunt aliquantulum magis citrini, et pro sui duritie poliri non possunt.
Inueniuntur autem ibi nonnulli subnigri ad colorem violae: Alii nascuntur in
Arabia nigri, et tenuiores praedictis, alii in Macedonia, et quidam in
Cypro, sed in mineriis auri, dum prima massa in minutias confringitur,
interdum reperiuntur. Sciendum enim est, saepe plures simul crescere, nec
non generant, et concipiunt inuicem de rore coeli, quemadmodum et
Margaritae: quod ego pluries tentans, accepi de rupe cespitem cum diamante
masculo, et femella, plantans in pratello, et frequentans, focillans
madefeci de rore Maii. Et ecce in breui, paruulus ex iis gignebatur,
nascebatur, et adolescebat ad debitam quantitatem: fiunt vero omnes per
naturam cum pluribus angulis vt trium vel quatuor, aut quinque laterum, et
nonnulli cum lateribus senis. E contra omnes margaritae nascuntur in forma
sphaerica, seu rotunda.
Et notandum quod mercatores, pro diamantibus frequenter aliud vendunt: Nam
solet commixtio fieri de christallo Crochee, de Saphiro, de Lonpes Citrino,
de lapide Yri, et de paruis petris ex murium nidis. Probatio veri diamantis
haberi potest his modis.
Primo si ita inuenitur tener, vt se poliri dimittat non est verus.
Item si de eo non potest scindi vitrum cristallum, non est verus.
Item accipe paruum quantitatis lapidem Adamantem, qui solet sibi attrahere
acum et ferrum, et pone verum diamantem, super adamantem, tuncque si
ministraueris adamanti acum, videbis adamantem operari nihil, vero diamante
praesente, dum tamen adamas non sit diamante maior.
Item si cultellum laminae tenuis, habentem in manubrio inclusum vel
alligatum verum diamantem in mensa vel assere erexeris, protinus vt ipsi
venenum appropinquabit, stabit tremulans atque sudans. Et notandum, quod
per luxuriosum, seu gulosum qui ferret diamantem amitteret virtutem ad
tempus.
Terra Indiae appellatur ab Indo ibi currente fluuio, cuius anguillae
inueniuntur quandoque vltra 20. pedes in longitudine. In media India
transitur per multas insulas vsque ad mare Oceanum, in insulam Ormuz, vbi
Mercatores Venetiae saepe tendunt, sed viri, qui assueti non sunt tantum
sustinere calorem, ne exeant perpendicula de corporibus prope ad genua, ibi
se contra hoc debite inuoluunt, et ligant, nec audent ibi transire nauibus
ferrum continentibus, ne teneantur de rupibus adamantum.
Hic in aliquibus Aethiopiae partibus habitant publice, inhonestorum
vtriusque sexus hominum consuetudinem inhonestam gerentes, et in aestu
meridiano refrigerandi causa exeunt circa ciuitatem ad riparias iacere, et
discurrere nudis prorsus corporibus omni pudore reiecto, ex quo procul
dubio inhonesta vitia sequuntur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account