The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Est et non longe ab ista insula regio seu insula Caua vel Chaua, quae a
primo statu multum est minorata per mare. Hi sunt infidelissimi Paganorum.
Nam quidam adorant Solem, alij Lunam, ignem, aquam, et terram, arborem, vel
serpentem, vel cui de mane primo obuiant. Ibi magni mures, quos nos dicimus
rattas, sunt in quantitate paruorum canum. Et quoniam per cattos capi non
possunt, capiuntur per canes maiores.
Corpora mortuoram non sepeliuntur ibi, nec cadauera quaelibet bestiarum
operiuntur, quod ad aeris aestum carnes in breui tempore consumuntur, nam et
tota insula consistit sub zona torrida. Inde transiri potest per mare in
Indiam superiorem, sine maiorem, videlicet Imperium Presbyteri Ioannis ad
portum ciuitatis Zarke, quae est elegans et bona satis. In ea habitant
plurimi Catholicae fidei Christiani: et habentur plurimae Abbatiae
religiosorum, quas olim Dux Danorum Ogerus constituit, vnde et vsque nunc
dicuntur Ecclesiae Dani, atque ex hoc nauigari potest in terram Lombe.
CAPVT. 27.
De foresto Piperis, et fonte iuuentutis.
Regio seu insula dicta Lombe, spatiosa quidem est, continens forestum
dictum alias Tombar, longum per dietas 18. In orbe vniuerso non noscimus
crescere piper, praeterquam in hoc foresto. In quo et habetur duae,
ciuitates, vna Flandrina, (et illa ciuitas inhabitata est a Iudaeis, et
Christianis, inter quos saepe magna seditio oritur) altera Singlant: quas
quondam Danus fertur fundasse Ogerus, vocans vnam Flandrinam, nomine auiae
suae ex parte patris sui, alteram Florentam nomine auiae ex parte matris suae,
quae mutato nomine nunc vocatur Singlant.
Sciendum est autem, piper ibi crescere in hunc modum: sicut nos plantamus
vites aut quercus arbores robustas, vt vitis cum fructibus se spargat, vt
supportetur per ramos, sic coluntur arbusta piperis ad arbores foresti, et
sparguntur per ramos, et dependent fructus vt botri. Et venit in eodem
arbusto triplex piper in anno.
Primum est quod vocatur longum piper, et venit priusquam nascuntur folia in
arbustis, quemadmodum nos in arbore videmus corylo in hyeme ante folia
praecedere quasdam caudulas longas, quo circa initium vindemiato, nascuntur
cum foliis botri piperis viridis ad similitudinem paruarum vuarum. Quod
quidem circa tempus Iulii in eadem viriditate vindemiatum in aestu feruido
siccatur ad Solem, vt accipiat nigredinem, et rugarum contractionem.
Postea exurgit piper album in granis minoribus, et in abundantia satis
minori, quo tanquam preciosiori vtuntur in partibus illis et raro vendunt
ad partes istas.
Primum piper appellatur Sorbotyn, secundum Fulful, tertium vero Bauos.
Sunt autem per nemus istud fera animalia, et venenosa, sicut parui
serpentes, colubri, et huiusmodi, de quibus nescio quis famam diffundit per
nostras partes, quod vindemiatores piperis tales vermes fugant per ignem:
sed non est ita, imo vngunt brachia manus, tibias, et pedes cum quodam
succo herbae dictae Limonse, a quo cito diffugit omne venenum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account