The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Intratur hinc per Oceanum in regionem Niconoram, vel Nacumeram, habentem in
circuitu spacium mille leucarum: omnes ibi geniti homines habent capita ad
formam canum, vnde et in Graeco Cynocephali dicuntur. Isti etiam incedunt
nudis corporibus, excepto parui panniculi operimento, secretiora loca et
posteriora retro tegente. Rationabiles tamen multum sunt hij, et plurimum
virtuosi, ac de omni forefacto rigidam iustitiam exercentes. Sunt statura
elegantes, robusti corpore, in praelijs lanceam cum tergia lata gerentes,
viriliterque, et prudenter pugnantes. Omnes pro deo adorant bouem, vnde et
quilibet in fronte argenteam seu auream similitudinem bouis defert, et si
quem viuum in praelio ceperint, sine vlla miseratione manducant.
Rex multum est diues et potens, ac deuotus in superstitione. Nam circa
collum gestat trecentas orientales margaritas, quibus quotidie ante
commestionem orationes suas colligit, quemadmodum nos colligimus, Pater
noster, etc. Ac praeterea portat ad collum [Marginal note: Siue
carbunculum.] rubetum orientalem, nobilem, purum, pulchrum, resplendentem,
et summe preciosum, ad longitudinem pedis humani, quem habet diligenter
seruare, quod dum eo caret non tenetur pro Rege.
Pro isto carbunculo Grand Can Imperator, per ingenium, per insidias, per
precium, et per praelium saepe laborauit, sed nihil profecit. Post istam
apparet insula Syllan, habens leucas de circuitu 80. quae paucos habet
homines propter multitudinem draconum, serpentum, crocodilorum in ea. Sunt
autem crocodili speciales serpentes, coloris virgulati de croceo et nigro,
cum quatuor cruribus, et tibijs et latis pedum vngulis. Aliqui horum habent
longitudinem quinque tensarum, aut citra, qui dum tendunt per arenosa
relinquunt signum semitae, acsi sit ibi tractus grandis arboris truncus.
Item in hac insula habetur nons altus, et in sui vertice satis altus et
distentus et magnus aquae lacus, de quo et stulti homines fabulantur, quod
primi parentes post eiectionem suam, illam aquam primo lacrymauerunt. In
huius fundo lacus nascuntur margaritae, et habentur semper lapides preciosi.
Solentque pauperes terrae, accepta a Rege licentia, semel in anno ingredi,
ac piscari gemmas, qui intrantes vngunt se succo Lymonsae, contra hirudines,
colubros, et serpentes. Sed et de lacu effluit riuulus per montis
descensum, in quo nonnunquam margaritae inueniuntur, et gemmae: dicunt etiam
ibi nullum venenatum animal nocere aduenis.
Ibi videntur leones albi in mira magnitudine boum nostrorum, et multae
diuersae bestiae, et aues, bestiolae, et auiculae aliarum specierum quam in
partibus istis. Nam ibi et in nonnullis alijs insulis vidi vnum mirum, de
quo prius vix credidissem narranti, videlicet anates cum duobus capitibus.
Et sciatis quod tam hic quam alibi mare apparet satis altius suo littore,
imo qui a remotis aspicit videt suspensum quasi ad nubes. Et de hoc
admiratus fuissem, nisi quod scriptum sciui mirabiles elationes maris.
CAPVT. 31.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account