The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
De multis alijs Insulis Meridionalibus, de quibus et Plinius, et Munsterus.
Versus meridien hinc legendo per mare, inuenitur regio speciosa nomine
Doudin: [Marginal note: Vel Doudeia.] cuius rex imperat seu principatur 54.
regibus in circuitu insularum.
Dum quis hic infirmatur tendit proximus ad Idolum sciscitans an morietur,
et si respondit non, addit et dicere medicinam qua curabitur: si autem
responderit moriturum, statim conuocatis amicis occiditur, et cum
symphonia, et solemnitate comedunt eius carnes, ossa tantummodo
sepelientes. In Insulis vero circumiacentibus, habentur incredibiliter
diuersae gentes. Nam vna habet homines enormis magnitudinis, cum solo in
medio frontis oculo, qui absque vllo condimento manducant carnes et pisces.
Alia Insula habet homines aspectu deformes, nihil autem colli aut capitis
ostendentes, vnde et Acephali nuncupantur: oculos autem habent ante ad
scapulas, et in loco pectoris os apertum ad formam ferri, quo nostri
caballi fraenantur.
In alia Insula sunt gentes planis faciebus absque eleuatione nasorum, et
palpebratum cum paruis foraminibus oculorum, et scissura modica oris. Et in
alia gentes cum superiore oris labio ita lato et amplo, vt, dum velint,
totam faciem de illo tegant.
Alia generat homines paruae saturae cum oris foramine sic paruo, vt per
fistulas alimentum, et potum sumant, et quoniam carent lingua et dentibus,
monstrant per naturalia signa conceptus. Et aliqui sunt homines debitae
quidem staturae, et formae, nisi quod habent pedes equinos, quibus ita sunt
praepetes, vt syluestres bestias capiant, quas comedunt, et manducant.
In alia homines sunt toti pilosi et hispidi, vsu simiarum manibus et
pedibus ambulantes, et ad arbores reptantes, qui quamuis non loquuntur,
apparent rationabiles, qui regem habent, et rectores.
Et in alia omnes sunt claudi, qui quamuis pedes habeant, tamen ambulant
super genua multum ridiculose, imo miserabiliter, vt de passu in passum
videantur casuri in terrem. Et in quadam, sexum tam masculinum, quam
foeminieum habentes, qui dum masculino vtuntur generant, dum foeminino,
impregnantur et pariunt. Atque, in compendio multa concludam, in singulis
54. insularum inueniuntur homines, forma, statura, actibus et moribus
singulis ab inuicem differentes, de quibus potest fieri descriptio, quam
pertranseo gratia breuitatis, et causa incredulitatis forte quorundum
audientium.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account