The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Nota, quilibet ignis soluit quolibet anno vnum balis pro tributo, quod
valet vnum florenum cum dimidio, sed omnes famuli de domo vna pro vno igne
computantur: summa ignium tributalium, octies centum millia. Reliqui vero
Christiani mercatores, in isto vico non computantur. Copia est ibi
victualium.
Quatuor fratres minores vnum potentem conuertebant apud quem hospitabar, et
qui duxit me ad Abbatiam istam, ibi vidi scilicet quod hic narratur.
Ad fines itaque regni Mangi transitur grandis fluuius de Dylay, [Marginal
note: Vel de Delay.] maius flumen mundi, vbi strictius est continet septem
miliaria Odericus: cuius alueus in loco districtiori continet quatuor
leucas. Et ex hoc in breui temporis spacio intratur Imperium Tartarorum,
sequendo fluuium vsque in terram Pygmeorum, per cuius medium transit.
Hij Pygmei sunt homines statura breues ad longitudinem nostri brachij, seu
trium manuum expansarum. Tam mares quam feminae formosae et gratiosae, et
viuunt communiter ad annos sex vel septem: si qui pertingunt ad octo, mire
putantur senectutis. Ad dimidiam anni aetatem nubere possunt, in secundo
anno parturiunt: rationalis sunt, et sensati iuxta aetatem pusillam, ac
satis ingeniosi ad opera de serico, et de lana arboris. Frequenter
praeliantur contra aues grandes patriae, exercitibus congregatis hinc inde,
et fit strages vtrimque. Haec gens tam parua optime operatur sericum et
bombycem. Isti Pygmei venerunt mihi obuiam chorizando. Non laborant terram,
praedia, seu vineas, sed morantur inter eos nostrae quantitatis homines, qui
eos incolunt, sicut serui, quos et Pygmaei saepe derident, quia sunt ipsis
maiores: et quod ipse non cesso mirari dum dicti homines in illa terra
generant vel pariunt, non crescit proles supra Pygmaei staturam: Insula non
est protensa, sed forte 12. ciuitatum. Quarum vna est grandis, et bene
munita, et quam Grand Can facit cum fortibus armaturis curiose seruari,
contra regem Mangi.
Hinc proceditur per Imperium Grand Can, ad multas ciuitates, et villas
morum mirabiliter diuersorum, vsque in regnum Iamchan, quod est vnum de 12.
prouincijs maximis, quibus distinguitur totum Imperium Tartarorum.
Nobilior ciuitas huius Regni seu Prouinciae dicitur Iamchan, abundans
mercimonijs, et diuitijs infinitis, et multa praestans proprio Regi tributa,
quoniam sicut illi de ciuitate fatentur, valet annue regi quinquaginta
milia cuman florenorum auri.
Nota. In Iamchan ciuitate est conuentus fratrum minorum: in hac sunt tres
Ecclesiae Monasteriorum: reditus simul ascendit ad 12. cuman. Odericus
dixit, Vnus cuman est decem millium. Summa tributi annui, quinquaginta
milia millium Florenorum. In illis namque partibus magnus numerorum summas
estimant per cuman, numerum 10. millium qui et in Flamingo dicitur laste.
Ad quinque leucas ab hac ciuitate est alia dicta Meke, in qua fiunt de
quodam albissimi genere ligni naues maxtimae cum aulis et thalamis, ac
multis aedificijs, tanquam Palatium tellure fundatum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account