The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Ab hoc loco per aliquas diaetas, venitur ad huius regionis maximam vrbem
Cansay, hoc est dicere ciuitatem coeli, imo de vniuerso orbe terrarum
putatur haec maxima Ciuitatum; nam eius circuitus 50. leucis est mensus, nec
est facile dicere, quam, compresse a quamplurimis populis inhabitatur. Haec
sedet in lacu maris, quemadmodum, et Venetiae: et habentur in ea plures quam
mille ducenti pontes, et in quolibet turres mirae magnitudinis, ac
fortitudinis, munitae peruigili custodia, et pro vrbe tuenda contra
Imperatorem Grand Can.
Multi sunt ibi Christiani, et multae Religiones Christianorum, sed et de
ordinibus Minorum, et praedicatorum, qui tamen ibi non mendicant; est magna
pluralitas ex diuersis nationibus Mercatorum. Per Regionem nascitur vinum
valde bonum, quod appellatur Bigon. Et ad leucam extra ciuitatem, Abbatia
magna est, non de religione Christiana sed Pagana: et in ea forrestum, siue
hortus magnus vndique circumclusus, consitus arboribus, et arbustis, in
cuius etiam medio mons, altus simul et latus, habens hortum vbi solum
inhabitant bestiolae mirabiles, sicut Simiae, marmotae, Lanbon, papiones,
foreti et huiusmodi ad varia et multa genera, et ad numerum infinitum.
Omni autem die post refectionem conuentus Abbatiae, qui est valde
monachosus, deferuntur reliquiae ciborum cum magno additamento, in vasis
auro lucentibus ad hunc hortum: et ad sonitum campanae argenteae, quam
Eleemosynarius manu gestat descendentes, et occurrentes de bestiolis duo
millia aut plures sese componunt residere ad circulum more pauperum
mendicorum, et traditur singulis per seruos aliquid de his cibarijs, ac
denuo audita campana segregando recurrunt: Cumque nos tanquam redarguentes,
diceremus, cur haec non darentur egenis, responderunt, illic pauperes non
habentur, quod si inuenirentur, potius tamen dari deberent bestiolis. Habet
enim eorum perfidia, et Paganissimus, animas nobilium hominum post mortem
ingredi corpora nobilium bestiarum, et animas ignobilium corpora bestiarum
ignobilium et vilium, ad luenda videlicet crimina, donec peracta
poenitentia transeant in Paradisum: ideoque nutriunt, prout dicunt, has
nobiliores bestias, siue bestiolas, quod a quibusdam nobilibus fundabatur
in principio haec Abbatia. Multa sunt alia mira in hac ciuitate, de quibus
sciatis, quod non omnia vobis recitabo.
CAPVT. 33.
De Pygmaeis, et de itinere vsque in prouinciam Cathay.
Eundo per Regionem eandem a dicta ciuitate Cansay, ad sex dietas venitur ad
nobilem vrbem Tylenso, [Marginal Note: Vel Chezolo.] cuius muri per
circuitum tendunt ad spacium 20. leucarum: [Marginal Note: Vel Miliarium.]
et sunt 60. petrini pontes, quibus nullos memini pulchriores.
In ista fuit prima sedes regni Mangi, nec immerito, cum sit munita,
delectabilis, et abundans omnibus bonis, ac deinde in predicta Cansay, nunc
autem tenetur in quadam alia ciuitate.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account