The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Vniuersa vtensilia quibus in solennitate ad has seruitur mensas, sunt de
nobilibus petris auro reclusis, Cyphi de Smaragdis, vel Saphyris, topasijs,
pyropis, siue gryophis: et priuatioribus diebus, de auro probato etiam in
cameris, et cubiculis, nec reputatur ibi claritas argenti, nisi pro
pilarijs, columnis, gradibus, et pauimentis.
Istius autem ostia aulae, dum in ea residet, aut deambulat Imperator, multi
Barones ingressum seruant intente, et ne limen tangatur, quod hoc haberent
pro augurio, et bene verberaretur, quia Imperatore praesente, nemo nisi
adductus in quacunque camera, vel habitatione intromittitur, donec
interrogatus iusserit Imperator.
Latitudinem huius Basilicae aestimo ad spatium de meis pedibus centum et
longitudinem vltra quatuor centum. In cubiculo autem Regis dormitorio,
constat vnus pillarius, seu columna de auro solido et carbunculus conclusus
in illo longitudinis pedis vnius, totum habitaculum de nocte perfundens
lumine claro. Hic prout ego notaui, non est plene rubeus, sed subrufus,
quasi coloris Haematistini. Porro in vna aularum, circa medium palatii, est
alius excelsus ascensus, Odericus dicit pigma, super quem dum placet, stat,
vel residet Imperator, ditissime etiam operatus, ex auro, gemmis, baccis,
margaritis, et lapidibus raris, et in quatuor angulis, imagines quatuor
serpentum de auro puro.
Huius per tria latera dependent retia seu cortinae de cordulis
sericis, in quibus ad singulos nodos, grossa margarita habetur
innexa, quibus cortinis tegitur officina: in eius concauitate tenetur
tumba quadrata, in qua conueniunt conductus omnium potuum,
qui bibuntur in Curia, et innumera vasorum genera, quibus potus
omnibus ministratur.
Praeterea, iuxta palatii ambitum, habetur grandis parci spaciamentum,
diuersi generis arboribus repletum, fructus ferentibus varios, et nobis
inuisos, et in parte media, aula super excelsum collem de tam mira et
pulchra structura, vt eius nobilitas de facili ad praesens, non possit
describi. Et vndique, par collis gyrum aquae fossatum profundum, et latum
vltra quod pons vnicus ducit ad collem. Atque ex duobus montis lateribus,
stagnum cum diuersorum copia piscium, et volucrum indomitarum, vt aucarum,
anatum, cignorum, ciconiarum, ardearum, et collectorum in magna
pluralitate, nec non et per parcum, multae syluestres bestiae, et bestiolae
quatenus per aulae fenestras possit Dominus pro solatio respicere volucrum
aucupationes, bestiarum venationes, et piscium captiones.
Et hoc proculdubio sciendum, quod in nostris partibus rara sint oppida cum
pluribus mansionibus, quam in isto palatio continentur.
Tota aestate moratur in India terra frigidissima, in hyeme in Cambalu.
Odericus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account