The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Ante primum millenarium procedit copiosa symphonia dulcis chordarum, sicut
de violis, cytharis, lyris, et psalterijs, non autem de tubis aut tympanis:
et praecedunt Baronis per transuersum Aulae coram residente Domino ordinate
bini, et bini sub silentio, ferentes ambabus manibus ante pectus tabulam de
Iaspide, ebore, christallo, pyropo, vel Haematisto, et ante faciem throni
inclinant se Imperatori profunde.
Illisque pertranseuntibus, succedit simili modo millenarius secundus, et
tertius, atque quartus, nec auditur a quoquam vnicum verbum. Hac
praesentatione cum debita maturitate perfecta, resident in basso a latere
throni ad proprias mensas, multi Philosophi, seu Artistae, sicut de
Astronomia, Geomantia, Pyromantia, Hydromantia, Chiromantia, Necromantia,
auguriis, ac aruspiciis, et huiusmodi, tenentes coram instrumenta suae
artis, alii Astrolabium, et Sphaeras de auro, alii in aureis vasis arenam,
prunas ardentes, aquam, vinum, oleum, et caluarias mortuorum, loquentes et
respondentes, nec non de auro horologia ad minus duo: et ad cunctas horas
secundum cursum horologiorum innuunt Philosophi seruis sibi ad hoc
deputatis, vt faciant praestari auditum per aulam, quorum vnus aut duo
conscendentes scallum, alta voce proclamant, audite, auscultate, et omnibus
intendentibus dicit Philosophorum vnus: Quilibet nunc faciat reuerentiam
Imperatori, qui est filius Dei excelsi, Dominus et superior omnium
Dominorum Mundi, quia ecce haec est hora. Et mox singuli in aula inclinato
corpore et capite se inclinant maiestati manentes accliui, donec idem
philosophus dicat, leuate. Atque protinus super hoc factum, Musici suis
instrumentis, suauem personant melodiam.
Postea ad aliquantam moram simili modo dicit alias philosophorum, minimus
digitus in aure: et ecce hoc omnes faciunt, donec dicat, sufficit: sic in
aliam horam, seu moram dicit, manus vestra super os, et postea manus super
caput. Atque in hunc modum iuxta temporis cursum imponunt facienda signa
diuersa. Innuunt in eis latere magna mysteria, et quodlibet horum factorum
melodia terminat Musicorum. Et sciatis me quandoque in tempore opportuno ab
eis interrogasse de his signis, qui responderunt quod inclinare caput
Domino ad illius horae momentum, foret confirmatio omnibus diebus vitae suae,
ad obediendum ipsi et fidelitatem obseruandam imperio, nec posse corrumpi
promissionibus siue donis, quodque digitum in auricula imponere, obturatio
est auditus contra omnia Imperatori, et Imperio contraria. Et sic de
singulis factis singula mysteria confingentes decipiunt audientes: horum
itaque fraudulento ingenio, iste Grand Can festiuatus, non nisi ad talium
iudicium parari permittit cibaria, aut fieri indumenta pro suo corpore.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account