The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Dura autem est visum Curiae gubernatoribus satis de praedictis auditum,
faciunt proclamatores silentium imperari, et incipit fieri offerenda
Imperatori hoc modo. Intrant omnes qui sunt de cognatione Imperatoris
Barones adornati nobilissime pro cuiusque decentia balteis, et indumentis,
quorum primus cum resonante symphonia praemittit ad oblationem quotquot
valet de dextrarijs albis, et inclinans ante thronum pertransit, atque per
eundem modum singuli Baronum offerentes aliquid dignum iocale inclinant
transeuntes, silentio firme seruato. Post hos intrantes simili modo praelati
et Abbates, de iurisdictionibus et religionibus Paganorum offerunt singuli
pro suo statu se reuerenter inclinantes maiestati, et maior praelatorum
benedicit Regi, et suis ac Curiae quadam suae legis oratione.
Deinde introducuntur elephantes, leones, pardi, simiae, marmotae, et diuersae
bestiae, quarum ductores singuli transeuntes inclinant reuerenter, et
intente. Postremo afferuntur aquilae, struthiones, gryphandi, accipitres, et
papingi, cum diuersis auibus et auiculis, nec non serpentes ac pisces,
quorum portitores inclinant profunde, quoniam dicunt omnes terrenas
creaturas debere adorationem Imperatori Grand Can filio Dei excelsi: et his
perfectis,
Musicae Camenae persoluunt debita plene.
Nos igitur intendamus hoc loco quaeso quomodo veraciter Pagani in tenebris
ambulant: diabolica inuolutione mens eorum obtenebrata non videt quomodo,
cum Imperator sit homo mortalis nuper natus, et similiter sicut illi
infirmitate circundatus, atque in breui cum ipsis moriturus, quem etiam non
dubitant sub Deo, clamant eum non Deum, sed Dei filium, vbi vtique prorsus
ignorant illum non esse laudandum, nec adorandum, sed eum non intendunt
alium filium, filium increatum et connaturalem, qui et ipsos et eum
creauit, solum superlaudabilem in secula.
Et hoc alto corde considerantes, laudemus, adoremus, glorificemus, et
superexaltemus totis viribus Deum, qui nos filios lucis esse voluit, et
salutis, nasci, baptizari, educari, erudiri sub sinceritate fidei
Christianae, excluso schismate et errore, atque sub instituto sacrosanctae
matris Ecclesiae, in qua sola pene ab omni circumferentia orbis terrae fides,
quae saluat, et per dilectionem operatur nunc remansit.
Et oremus instanter pro ipsis Paganis, vt agnita veritatis luce videre
possint quo ambulant, vt perueniant ad Iesum Christuro coaequalem Dei
filium, atque in ipso, et per ipsum laudare et adorare solum vnum verum
Deum.
CAPVT. 36.
De ludis et praestigijs in suo festo, et de suo comitatu.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account