The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Celebrato post hoc prandio satis morose, quia nunquam est vltra semel
edendum in die, de quo et eius administratione nunc longum est scribere,
adsunt gesticulatores, mira visu, suauiaque auditu pedibus, manibus,
brachijs, humeris, capitibus, et toto corpore, ac ad singulos gestus,
correspondentes debito vocis sono. Et semper finem horum mirabilium
cantilena subsequitur musicorum. Ex hoc ioculatores praesto sunt, et Magi,
qui suis incantationibus praestant praestigia multa.
Imprimis faciunt videri Solem et Lunam, oriendo, descendendo consuetum diei
intra Basilicam peragere cursum, cum tanta nimietate splendoris, vt vix se
inuicem homines valeant recognoscere prae fulgore, dicentes et mentientes,
Solem et Lunam coeli hanc mittere reuerentiam Imperatori.
Hinc pari ludo comparent speciosae puellae ducere semitas et choreas, nobili
gestu nobilissimum ferre poculum lactis equarum in aureis vasis, de quo,
ponentes se in genibus, tradunt potum dominis et dominabus.
Tunc portantur et milites in equis, et armis quoque pleni atque parati, qui
feruentibus sonipedibus se inuicem cuspidibus ad fragorem magnum
configentes lanceas comminuunt, et fragmenta per mensas, et pauimenta
discurrunt. Ac deinde fantastice venantur per aulam, cum canibus et
papionibus, ad ceruos, lupos, vrsos, et apros, ad lepores, et marmotas. Quae
singula cum ad horam pascant vana delectatione sensus corporeos, miseriam
tamen inserunt piae menti, quod tot et tanti homines, neglecta prorsus animi
salute, his diabolicis operationibus se dederunt in toto. Nam certo non ita
sine daemonum consolatione et familiaritate praemissa confingi dicerem.
Nota: a Cambalu ad viginti dietas, est pulchrum nemus girans octo dietas in
circuitu, in quo sunt omnia genera animalium: custodes habet circa eum.
Triennio vel quadriennio visitat illud Imperator, et cum multa gente nemus
circumdat, canes emittuntur et aues, cum multo clamore, et feras congregant
in medio nemoris, ad planiciem sibi sitam. Tunc Imperator prius iacit
quinque sagittas, postea alij: tunc Imperator dicit, Eya, hoc est, mina
bestijs, et sicut quilibet capit sagittam suam signatam, percussam, aliis
recedentibus ad sua loca. Odericus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account