The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Est autem currus quatuor rotarum duntaxat, quem trahunt quatuor Elephantes
ad hoc curiose instructi, cum quatuor hippis albis equae doctis et ipsi
cooperti ditissimis tegumentis, ac praeter aurigas nobiliter indutos, qui
currum cautissime ducunt, adsunt et quatuor de maioribus palatii Dominis,
inde ad vehiculum habentes iugem curam, de minatione eius, et ne vltimo
exercitu appropriet infra iactum (vt dixi) sagittae. Ipse autem interdum pro
sodalitate iubet secum ascendere quam vult personam, sed minime vltra duos.
In cellae quoque culmine, quod aperiri valet et claudi, astant in pertica
quatuor grifandi, vel ostiones. Odericus: duodecim Girfalcones, vt si forte
Imperator in aere aquilam, vulturum, ardeam, vel collectorem cerneret, cito
dimitteret istorum duas aut plures ad aucupandum.
Nota, per Dromedarios, et cursores, et veloces, qui de hospitio ad
hospitium permutantur, scit de remotis noua. Cursor enim appropinquans
cornu sonat, et tunc alius praeparat, et vlterius currit. Odericus.
Sciendumque tam primogenitum Regis, quam singulas de tribus vxoribus ducere
similem apparatum in itinerando post ipsum; scilicet cum quatuor
comitatibus, ante, et retro, et a lateribus, sed in valde minori numero
personarum pro placito, et in singulis curribus sequentibus se inuicem per
vnam dietam.
Praemissa omnia sic fiunt, dum Imperatori tendendum est remote, alias autem
minuuntur, et distinguuntur comitatus, iuxta quod decet, vt nonnunquam
omnes Imperatores etiam cum filio simul tendant, cum vna comitatuum
distinctione. Transeunte autem sic Imperatore per ciuitates et villas
quilibet ante fores proprias praeparato igne iactat poluerem aromata
redolentem, stans genibus flexis ad reuerentiam illi. Et sciatis vbi prope
transitum illius habentur Christianae Abbatiae, quas olim constituit Dux
Ogerus, exeunt obuiam illi in processione cum vexillis, et sancta cruce, et
aqua benedicta, et thuribulo, hymnum, Veni Creator spiritus decantantes.
Nota: Ego semel cum Episcopo nostro, et alijs fratribus, uimus obuiam per
duas dietas, et portaui thuribulum. Odericus. Quos ipse a remotis videns,
consueuit ad se appellare, et ad crucem suum galeatum deponere, ac
reuerenter nudo capite inclinare: et praelatus dicens super cum aliquam
orationem signat cruce, et aqua benedicta aspergit. Et quoniam necesse est,
vt quisque extraneus ante Regem apparens, offerat ei aliquid, praelatus in
disco praesentat ei fructus, et poma, vel pyra, et hoc in numero nouenario,
(ratio ponitur primo capitullo proximo, quod iste numerus est plus caeteris
acceptus,) de quibus Imperator vnum sibi sumens, reliqua tradit Dominis
praesentibus: quo facto habent relligiosi recedere cito, ne opprimantur
multitudine populi subsequentis.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account