The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Si placet audire, dicam cur hic Imperator sit appellatus Grand Can.
Audieram ego in partibus Ierosolymorum hunc esse sic dictum, a filio Noe,
Cham: sed in terra Cathay accepi et aliam, et meram huius rei veritatem.
Nam et scribendo haec duo nomina habent differentiam, quod filius Noe Cham
scribitur quatuor elementis, quorum vltimum est M. et iste Can tribus
tantum, quorum vltimum est N.
Post annos Christi 1100. illa prima Tartaria (de qua supra scripsi in prima
parte, capitulo quinto) fuit nimis oppressa seruitute sub Regibus
circumiacentium sibi nationum. Quando autem Deo placuit, maiores illius
Tartariae eleuauerunt de seipsis sibi Regem dictum Guis Can, cui et
promiserunt subiectissimam obedientiam.
Idem cum esset prudens strenuus 12. viriles habens filios, debellauit cum
ijs et populo suo, et vicit, ac subiecit cunctos in circuitu Reges, quibus
terra indebite diu subiacuerat. Quin etiam apparente sibi in visione Angelo
Dei velut milite in albo equo, et candidis armis, et hortante se, vt
transiret Alpes, per montem Beliam, [Marginal note: Vel Belgiam.] et per
brachium maris, ad terram Cathay, et ad alias illic plurimas regiones
transiuit, et coepit com filijs suis aliquas ex illis debellare, et
subijcere, Deo in omnibus adiuuante patenter. Et quoniam in equo albo ei
Angelus apparuit, qui etiam ante passum praedicti maris nouem orationes Deo
facere iussit, ideo successores vsque hodie diligunt equos albos, et
nouenarium numerum habent prae caeteris in gratia. Dumque Guis Can morti prae
senio appropinquaret, conuocatos ante se filios hortabatur, et mouebat
exemplo 12. telorum in simul colligatorum, quae a nullo filiorum pariter
frangi potuerant, sed dissoluta vnumquodque per se facile frangebatur, sic
filij (inquit) dilectissimi, si per concordiam vos inuicem dilexeritis, et
vixeritis seniori fratri obedientes, confido in Deo iuxta promissionem mihi
ab Angelo factam, quod omnem latissimam istam terram, et optimam illius
imperio subijcietis, quod et post patris discessum strenuissime, ac
fidelissime (Deo sibi prosperante) perfecerunt. Et quia cum propriis
nominibus habebant cognomen Can, primogenitus pro differentia obtinuit
nomen Grand Can, id est, Magnus Can, videlicit supra caeteros fratres, qui
sibi in omnibus obediebant.
Itaque iste secundus Imperator vocabatur Ochoto Can.
Post quem filius eius regnauit dictus Guican.
Quartus autem, qui Mango Can baptizabatur, permansitque fidelis
Christianus, qui etiam misso magno exercitu cum fratre suo Hallaon in
partes Arabiae et Aegypti mandauit destrui in toto Mahometi superstitionem,
et terram poni in manibus Christianorum. Et fratre procedente, accepit
rumores de fratris sui Imperatoris morte inopinata, quapropter et redijt
negotio imperfecto.
Quintus Cobilacan, qui etiam fuit Christianus, et regnauit 42. annis, et
aedificauit magnam ciuitatem Iong, maiorem satis vrbe Roma, in qua et
continetur valde nobile palatium Imperiale. Hinc vsque hodie omnes
successores paganismo foedantur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account